圣经文本

 

Genesis第17章:11

学习

       

11 et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2078

学习本章节

  
/10837  
  

2078. ‘Utinam Jishmael vivat coram Te’: quod significet alios qui ex vero rationales sunt ut non pereant, constat ex repraesentatione et inde significatione ‘Jishmaelis’ quod sit rationale, de qua in capite praecedente, ubi de Ismaele actum. Sunt duo genera hominum intra Ecclesiam, nempe spirituales et caelestes, illi, nempe 1 spirituales, rationales 2 fiunt ex vero', hi autem, seu caelestes, ex bono; quae distinctio sit inter spirituales et caelestes videatur supra n. 2069, et pluries in Parte Prima: illi, nempe spirituales qui per verum rationales fiunt, per ‘Ismaelem’ hic intelliguntur; rationale enim verum est ‘Ismael’ in genuino suo sensu, ut prius n. 1893, 1949-1951 ostensum est; hoc rationale veram cum adoptatur et desideratur a bono, ut hic a Domino per Abrahamum intellecto, significat spirituale, ita spiritualem hominem, seu quod idem, spiritualem Ecclesiam; cujus salvationem Dominus ex amore Divino, de quo mox supra n. 2077, desideravit; quod exprimitur per haec verba ‘utinam Jishmael vivat coram Te’.

脚注:

1. The Manuscript has seu.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.