圣经文本

 

Genesis第16章:3

学习

       

3 tulit Agar ægyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare cœperant in terra Chanaan : et dedit eam viro suo uxorem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1958

学习本章节

  
/10837  
  

1958. ‘Ecce inter Kadesh et inter Bared’: quod significet qualitatem, nempe quod viderit quale esset hoc verum, ita quale esset rationale, constat ex significatione ‘Kadesh et Bared’: quod ‘Kadesh’ significet verum, tum contentiones de veris, ostensum est prius n. 1678; ‘Bared’ autem quod infra est, ita verum scientificum, ex quo etiam rationale. Quod nomina in Verbo significent res, videatur n. 1876, 1888, 1889; tum n. 1224, 1264.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1224

学习本章节

  
/10837  
  

1224. Ex his constat quid haec nomina in sensu interno significant, nempe quod Ecclesia Antiqua quae interna, praedita fuit sapientia, intelligentia, scientia, et cognitionibus veri et boni; talia continentur in sensu interno, tametsi modo nomina sunt, ex quibus nihil aliud apparet in sensu litterali quam quod totidem origines seu patres gentium fuerint, ac ita nihil doctrinale, minus spirituale et caeleste; similiter se habet apud Prophetas, ubi quandoque nominum series per quas in sensu interno res significatae pulchro ordine consequuntur.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.