圣经文本

 

Genesis第15章:7

学习

       

7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1808

学习本章节

  
/10837  
  

1808. ‘Et numera stellas’: quod significet repraesentationem bonorum et verorum in siderum intuitione, constat ab illis quae nunc dicta sunt, tum a repraesentatione et significatione ‘stellarum’ quod sint bona et vera; stellae in Verbo pluries memorantur et ubivis significant bona et vera, etiam in contrario sensu mala et falsa; seu quod idem est, angelos seu angelorum societates, tum in contrario sensu spiritus malos et eorum consortia; cum angelos seu angelorum societates, tunc sunt stellae fixae, at cum spiritus malos et eorum consortia, tunc sunt stellae errantes, quae multoties visae.

[2] Quod omnia quae in caelis et in terris sunt, repraesentativa caelestium et spiritualium sint, inde constare manifesto indicio potuit quod similia quae coram oculis apparent in caelo et in terra, etiam sistantur videnda in mundo spirituum, et hoc tam manifeste sicut in clara die, et ibi non sunt nisi repraesentativa; sicut dum apparet caelum stelliferum et stellae ibi fixae, ilico noscitur quod significent bona et vera; et cum apparent stellae errantes, ilico noscitur quod significent mala et falsa; ex ipsa rutilatione et scintillatione stellarum constare quoque potest qualia sunt: praeter innumerabilia alia; inde si quis sapienter velit cogitare, scire potest unde est ortus omnium in tellure, quod nempe a Domino; et quod in tellure non idealiter sed actualiter existant, est quia omnia et caelestia et spiritualia quae a Domino, viva et essentialia sunt, seu ut appellantur, substantialia, quare in ultima natura etiam actualiter existunt, videatur n. 1632.

[3] Quod ‘stellae’ repraesentent et significent bona et vera, constare potest ab his in Verbo locis;

apud Esaiam,

Stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in egressu suo, et luna non splendere facit lucem suam; et visitabo super orbem malum, et super impios iniquitatem eorum, 13:10 [, 11];

ubi de die visitationis; quisque videre potest quod per ‘stellas et sidera’ hic non intelligantur stellae et sidera, sed vera et bona, et per ‘solem’ amor, perque ‘lunam’ fides; nam agitur de falsis et malis quae ‘obtenebrant’:

[4] apud Ezechielem,

Obtegam, cum exstinxero te, caelos; atrabo stellas eorum; solem nube obtegam, et luna non lucere faciet lucem suam; omnia luminaria lucis atrabo super te, et dabo tenebras super terram tuam, 32:7, 8;

similiter:

apud Joelem,

Coram Ipso commota est terra, contremuerunt caeli; sol et luna atrati sunt, et stellae contraxerunt splendorem suum, 2:10; 4:15;

similiter:

apud Davidem,

Laudate Jehovam sol et luna, laudate Ipsum omnes stellae lucis, laudate Ipsum caeli caelorum, Ps. 148:3, 4;

similiter.

[5] Quod per ‘stellas’ non stellae, sed bona et vera seu quod idem, qui in bonis et veris, sicut angeli, significentur, manifeste dicitur apud Johannem, Vidi Filium Hominis habentem in dextra sua manu stellas septem:... 1 mysterium septem stellarum, quas vidisti super dextra mea, et septem candelabra; septem stellae, angeli septem Ecclesiarum sunt; septem autem candelabra, quae vidisti, septem Ecclesiae sunt, Apoc. 1:[16, ] 20:

[6] apud eundem,

Quartus angelus clanxit, ita ut percussa sit tertia pars solis, et tertia pars lunae, et tertia pars stellarum, ut obtenebraretur tertia pars eorum, et dies non luceret tertia sui parte, et nox similiter, Apoc. 8:12;

hic quod bonum et verum obtenebratum sit, clare constat:

apud Danielem,

Exivit cornu unum exiguum, et crevit plurimum ad meridiem, et ad ortum, et ad decus, et crevit usque ad exercitum caelorum, et dejecit in terram de exercitu, et de stellis, et conculcavit eas, 8:9, 10;

manifeste quod ‘exercitus caelorum et stellae’ sint bona et vera, quae ‘conculcata’. Ex his constare potest, quid intellectum per haec Domini verba, apud Matthaeum, In consummatione saeculi, ‘statim post affectionem dierum istorum, sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur, 24:29:

et apud Lucam, Tunc erunt signa in sole et luna et astris, et super terra, angustia gentium in desperatione, resonante mari et salo, 21:25;

ubi nusquam per ‘solem’ significatur sol, nec per ‘lunam’ luna, nec per ‘stellas’ stellae, nec per ‘mare’ mare, sed illa quae repraesentant, nempe per ‘solem’ caelestia amoris, per ‘lunam’ spiritualia, per ‘stellas’ bona et vera, seu cognitiones boni et veri, quae circa consummationem saeculi, cum nulla fides, hoc est, nulla charitas, ita ‘obtenebrantur’.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Esaias第13章

学习

   

1 Onus Babylonis, quod vidit Isaias, filius Amos.

2 Super montem caliginosum levate signum : exaltate vocem, levate manum, et ingrediantur portas duces.

3 Ego mandavi sanctificatis meis, et vocavi fortes meos in ira mea, exsultantes in gloria mea.

4 Vox multitudinis in montibus, quasi populorum frequentium ; Vox sonitus regum, gentium congregatarum. Dominus exercituum præcepit militiæ belli,

5 venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram.

6 Ululate, quia prope est dies Domini ; quasi vastitas a Domino veniet.

7 Propter hoc omnes manus dissolventur, et omne cor hominis contabescet,

8 et conteretur. Torsiones et dolores tenebunt ; quasi parturiens dolebunt : unusquisque ad proximum suum stupebit, facies combustæ vultus eorum.

9 Ecce dies Domini veniet, crudelis, et indignationis plenus, et iræ, furorisque, ad ponendam terram in solitudinem, et peccatores ejus conterendos de ea.

10 Quoniam stellæ cæli, et splendor earum, non expandent lumen suum ; obtenebratus est sol in ortu suo, et luna non splendebit in lumine suo.

11 Et visitabo super orbis mala, et contra impios iniquitatem eorum ; et quiscere faciam superbiam infidelium, et arrogantiam fortium humiliabo.

12 Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo.

13 Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus.

14 Et erit quasi damula fugiens, et quasi ovis, et non erit qui congreget. Unusquisque ad populum suum convertetur, et singuli ad terram suam fugient.

15 Omnis qui inventus fuerit occidetur, et omnis qui supervenerit cadet in gladio ;

16 infantes eorum allidentur in oculis eorum, diripientur domus eorum, et uxores eorum violabuntur.

17 Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quærant, nec aurum velint ;

18 sed sagittis parvulos interficient, et lactantibus uteris non miserebuntur, et super filios non parcet oculus eorum.

19 Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.

20 Non habitabitur usque in finem, et non fundabitur usque ad generationem et generationem ; nec ponet tibi tentoria Arabs, nec pastores requiescent ibi.

21 Sed requiescent ibi bestiæ, et replebuntur domus eorum draconibus, et habitabunt ibi struthiones, et pilosi saltabunt ibi ;

22 et respondebunt ibi ululæ in ædibus ejus, et sirenes in delubris voluptatis.