圣经文本

 

Genesis第15章:19

学习

       

19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#658

学习本章节

  
/962  
  

658. "Quia in illis consummata est ira Dei," significat devastationem Ecclesiae et tunc finem ejus. - Per "consummationem" significatur devastatio Ecclesiae, et tunc finis ejus, de qua sequitur; per "iram Dei" significatur malum apud homines, quod, quia contra Deum est, dicitur ira Dei; non quod Deus irascatur homini, sed quod homo ex malo suo irascatur Deo; et quia apparet homini, dum propterea punitur et cruciatur, quod fit post mortem in Inferno, sicut ex Deo, idea in Verbo tribuitur Deo ira et excandescentia, imo malum: sed hoc in Sensu literae, quia ille Sensus per apparentias et correspondentias conscriptus est; non autem in Sensu spirituali, in hoc enim non est apparentia et correspondentia, sed veritas in sua luce; de ira illa, videatur supra (525, 635). Dicitur quod in illis plagis "consummata sit ira Dei," et quod per id significetur devastatio Ecclesiae et tunc finis ejus; causa dicetur: Omnis Ecclesia temporis successu decrescit recedendo a bono amoris et a veris fidei, usque dum non aliquid eorum residuum est, et hoc fit per successiva incrementa mali et falsi; et quando non amplius bonum amoris et fidei est, tunc non nisi quam malum et falsum est; et quando ita, est finis Ecclesiae; in hoc fine non scit homo aliter quam quod malum sit bonum, et quod falsum sit verum, amat enim illa ex jucundo illorum, et ideo confirmat illa; hic finis est, qui significatur per "Consummationem," et vocatur "Devastatio," in sequentibus locis:

"Consummationem et Decisionem audivi a cum Jehovah super universam terram," (Esaias 28:22);

"Consummatio definita, inundata justitia: nam Consummationem et Decisionem Dominus Jehovih Zebaoth faciens in tota terra," (Esaias 10:22-23);

"In igne Zeli Jehovae comedetur tota terra, quia Consummationem festinatam faciet cum omnibus habitatoribus terrae," (Zephanias 1:18);

"Tandem super avem abominationum desolatio, et usque ad Consummationem et Decisionem stillabit super Devastationem," (9:27);

"Vastitas erit tota terra, Consummationem tamen non faciam," (Jeremias 4:27);

Dixit Jehovah, "Descendam et videbo, num juxta clamorem, qui venit ad Me, fecerint Consummationem," (Genesis 18:21). 1

de Sodoma.

"Nondum Consummata est iniquitas Emorraeorum," (Genesis 15:16). 2

Finis Ecclesiae etiam intelligitur per "Consummationem saeculi" a Domino in his locis:

Discipuli interrogarunt Jesum, "Quodnam signum Tui Adventus et Consummationis Saeculi," (Matthaeus 24:3);

"Tempore messis dicam messoribus, Colligite primum Zizania ad comburendum, Tritica colligite in horrea; sic erit in Consummatione Saeculi," (Matthaeus 13:(30,) 40);

In Consummatione Saeculi, "exibunt Angeli et separabunt malos e medio justorum," (Matthaeus 13:49);

Jesus dixit discipulis, "Ecce Ego vobiscum sum usque ad Consummationem Saeculi," (Matthaeus 28:20);

"usque ad Consummationem saeculi" est usque ad finem Ecclesiae, dum Nova Ecclesia, cum qua tunc Dominus erit.

脚注:

1. xviii. pro "xvii."

2. 15:16 pro "10:22, 23"

  
/962