圣经文本

 

Genesis第15章:18

学习

       

18 In illo die pepigit Dominus fœdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1817

学习本章节

  
/10837  
  

1817. ‘Ad dandum tibi terram hanc ad hereditandum illam’: quod significet regnum Domini, cujus solus Possessor, constat ex significatione ‘terrae’, hic Terrae Sanctae seu Canaanis, quod sit regnum caeleste, tum ex significatione ‘hereditare’, de quibus passim prius. ‘Hereditare terram’ quo significatur possidere regnum caeleste, praedicatur hic de Humana Ipsius Essentia; nam quoad Divinam, Possessor fuit universi, proinde regni caelestis, ab aeterno.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.