圣经文本

 

Genesis第15章:16

学习

       

16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1821

学习本章节

  
/10837  
  

1821. Vers. 9. Et dixit ad illum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum. ‘Dixit ad illum’ significat perceptionem: ‘accipe vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem’ significat illa quae repraesentativa sunt caelestium Ecclesiae, ‘vitula’ caelestium exteriorum, ‘capra’ caelestium interiorum, ‘aries’ caelestium spiritualium; quod ‘triennis’, erat quia involverent omnia Ecclesiae quoad tempora et status: ‘et turturem et pullum’ significat illa quae repraesentativa sunt spiritualium Ecclesiae, ‘turtur’ quae exteriora, ‘pullus’ quae interiora.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.