圣经文本

 

Genesis第15章:1

学习

       

1 His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9417

学习本章节

  
/10837  
  

9417. ‘Et legem et praeceptum’: quod significet verum in communi et in particulari, constat ex significatione ‘legis’ quod sit verum in communi, et ex significatione ‘praecepti’ quod sit verum in particulari; in Verbo distinguitur inter praecepta, judicia, et statuta, et per ‘praecepta’ intelliguntur illa quae sunt vitae, per ‘judicia’ quae sunt status civilis, et per ‘statuta’ quae sunt cultus, n. 8972; sed omnia illa communi voce vocantur lex, et singula quae legis sunt vocantur praecepta, prout ex pluribus locis in Verbo constat; inde est cum dicitur ‘lex et praeceptum’, quod intelligatur verum in communi et in particulari.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Jeremias第17章:1

学习

       

1 Peccatum Juda scriptum est stylo ferreo in ungue adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum, et in cornibus ararum eorum.