4
Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
4
Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.
1751. Vers. 24. Praeter tantum quod comederunt pueri, et portionem virorum, qui iverunt mecum, Aner, Eshkol et Mamre, hi accipient portionem suam. ‘Praeter tantum quod comederunt puer significat bonos spiritus: ‘et portionem virorum qui iverunt mecum’ significat angelos: ‘Aner, Eshkol et Mamre’ significat illa quae apud eos: ‘hi accipient portionem suam’ significat quod dati sint in illorum potestatem.