圣经文本

 

Genesis第14章:4

学习

       

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1682

学习本章节

  
/10837  
  

1682. ‘Exivit rex Sodomae, et rex Amorae, et rex Admae, et rex Zeboiim, et rex Belae, haec Zoar’: quod significent mala et falsa communiter regnantia, constat ab illis quae dicta supra ad vers. 2 de iisdem quod sint cupiditates mali et persuasiones falsi; ibi in genere per eosdem reges significata sunt omnia mala et omnia falsa, seu quod idem est, cupiditates mali et persuasiones falsi, quare dictum quod ‘cum illis bellum factum’; postea agitur de bello cum Rephaim, Zuzimis, Emim, et Horitis; tum cum Amalekita et Emoraeo, demum cum his regibus, qui principio nominati sunt, hic ideo per eosdem reges significantur solum mala et falsa regnantia, quae sunt minoris gradus.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.