圣经文本

 

Genesis第13章:1

学习

       

1 Ascendit ergo Abram de Ægypto, ipse et uxor ejus, et omnia quæ habebat, et Lot cum eo, ad australem plagam.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1535

学习本章节

  
/10837  
  

1535. CAPUT XIII

1. Et ascendit Abram ex Aegypto, ipse et uxor illius, et omne quod illi, et Lot cum illo, versus meridiem.

2. Et Abram gravis valde pecore, argento et auro.

3. Et ivit secundum itinera sua, a meridie et usque Bethelem, usque ad locum, ubi fuit tentorium illius in initio, inter Bethel et inter Ai.

4. Ad locum altaris quod fecit ibi in principio; et invocavit ibi Abram nomen JEHOVAH.

5. Et etiam Loto eunti cum Abramo, fuit grex et armentum, et tentoria.

6. Et non ferebat illos terra ad habitandum simul, quia fuit acquisitio illorum magna, et non potuerunt habitare simul.

7. Et fuit lis inter pastores pecoris Abrami, et inter pastores Pecoris Loti: et Canaanita et Perizzita tunc habitans in terra.

8. Et dixit Abram ad Lotum, Ne quaeso sit contentio inter me et inter te, et inter pastores meos et inter pastores tuos, quia viri fratres nos.

9. Nonne tota terra coram te? separare quaeso a me, si ad sinistram et ibo dextram, et si ad dextram et ibo sinistram.

10. Et sustulit Lot oculos suos, et vidit omnem planitiem Jardenis, quod tota ea irrigua, antequam perdidit JEHOVAH Sodomam et Amoram, sicut hortus JEHOVAE, sicut terra Aegypti veniendo Zoar.

11. Et elegit sibi Lot omnem planitiem Jardenis; et profectus Lot ab oriente, et separabantur vir a fratre suo.

12. Abram habitabat in terra Canaanis, et Lot habitavit in urbibus planitiei, et tentoriavit usque ad Sodomam.

13. Et viri Sodomae mali et peccatores JEHOVAE valde.

14. Et JEHOVAE dixit ad Abram, postquam separatus Lot ab Tolle quaeso oculos tuos, et vide e loco quo tu ibi, versus septentrionem, et versus meridiem, et versus orientem, et versus occidentem.

15. Quia omnem terram quam tu vides, tibi dabo illam, et semini tuo usque in aeternum.

16. Et ponam semen tuum sicut pulverem terrae, quod si possit quis numerare pulverem terrae, etiam semen tuum numerabitur.

17. Surge, ambula per terram, secundum longitudinem ejus, et secundum latitudinem ejus, quia tibi dabo illam.

18. Et tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre quae in Hebron, et aedificabat ibi altare Jehovae.

CONTENTA

In hoc capite agitur de Externo Homine apud Dominum, qui conjungeretur Ipsius Interno; Externus Homo est Humana Essentia, Internus est Divina: ille repraesentatur hic per ‘Lotum’, hic autem per ‘Abramum’.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.