圣经文本

 

Genesis第12章:4

学习

       

4 Egressus est itaque Abram sicut præceperat ei Dominus, et ivit cum eo Lot : septuaginta quinque annorum erat Abram cum egrederetur de Haran.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1475

学习本章节

  
/10837  
  

1475. ‘Dic quaeso, soror mea tu’: quod significet intellectuale verum, quod est ‘soror’, constare potest a significatione ‘sororis’ quod sit intellectuale verum cum caeleste verum est ‘uxor’; de qua ejus significatione ‘in sequentibus. Haec ita se habent: scientia talis est ut nihil magis cupiat quam se immittere in caelestia et illa explorare; sed hoc est contra ordinem, sic enim violat caelestia; ipse ordo est ut caeleste per spirituale se immittat in rationale et sic in scientificum, et id sibi adaptet; qui ordo nisi observetur, nusquam aliqua sapientia. Continentur 1 etiam hic illa arcana quomodo Dominus instructus est a Patre Ipsius secundum omnem ordinem, et sic quomodo Externus Ipsius Homo conjunctus sit Interno, hoc est, quomodo Externus Ipsius Homo similiter ac Internus factus Divinus, sic quoad utramque Essentiam Jehovah; quod factum per cognitiones quae sunt media; absque cognitionibus ut mediis, homo externus ne quidem fieri potest homo.

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.