圣经文本

 

Genesis第11章:9

学习

       

9 Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ : et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1362

学习本章节

  
/10837  
  

1362. Quod ‘Terahus’ fuerit filius Nahoris et quoque gens ab illo ut a suo patre nominata et quod per illum significetur cultus idololatricus, prius ostensum est: quod Terahus fuerit gens, inde constare potest quod gentes ex filiis ejus oriundae illum agnoverint ut suum patrem; sicut etiam filii Jacobi seu Judaei, et Israelitae, tum Ismaelitae, Midianitae et alii, Abramum; Moabitae et Ammonitae Lotum; quae gentes tametsi non ab illis sed a filiis eorum nominatae, usque tamen quando omnes agnoscunt communem patrem, seque vocant filios 1 ejus, ut filios Terahi, seu filios Abrahami, seu filios Loti; per unumquemque eorum significatur gens in communi sensu, ita hic per Terahum, Abramum, Nahorem et Lotum, sunt enim gentium stirpes seu radices: sicut posteri Jacobi quorum omnes a duodecim filiis ejus nominati sunt, sed usque vocantur Jacob et Israel; tum quoque semen et filii Abrahami, Joh. 8:33, 39.

脚注:

1. eorum in the First Latin Edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.