圣经文本

 

Genesis第11章:2

学习

       

2 Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt campum in terra Senaar, et habitaverunt in eo.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1370

学习本章节

  
/10837  
  

1370. Quod haec significentur, prolixum nimis foret exponere, sic enim exponerentur genera et derivationes idololatriarum; haec cognosci aliunde nequeunt quam ab oppositis, nempe a profanationibus ut caelestium amoris, spiritualium ejusdem, tum rationalium quae inde, demum scientificorum; ipsae profanationes illorum constituunt genera et species idololatriarum, non autem cultus idololatriarum qui sunt idololatriae externae, qui cultus conjuncti esse possunt cum affectionibus boni et veri et sic cum charitate, sicut apud gentes qua in charitate mutua vivunt; interiores cultus idololatrici sunt qui per idololatricos cultus externos significantur in Verbo: nativitates illorum et generationes, tum conjugia quae sunt mali et falsi, se prorsus habent secundum has propinquitates et secundum haec conjugia, quae in vers. 27 et in hoc descripta sunt.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.