圣经文本

 

Genesis第10章:25

学习

       

25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1223

学习本章节

  
/10837  
  

1223. Vers. 22. Filii Shemi, Elam et Asshur, et Arpachshad, et Lud, et Aram. Per ‘Shemum’ significatur, hic ut prius, Ecclesia interna: per ‘filios Shemi’ significantur illa, quae sunt sapientiae: ‘Elam, Asshur, Arpachshad, Lud et Aram’ fuerunt totidem gentes per quas significantur illa quae sunt sapientiae; per ‘Elam’ fides ex charitate; per ‘Asshur’ ratio inde; per ‘Arpachshad’ scientia inde; per ‘Lud’ cognitiones veri; per ‘Aram’ cognitiones boni.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.