圣经文本

 

Genesis第10章:2

学习

       

2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1193

学习本章节

  
/10837  
  

1193. Vers. 13, 14. Et Mizraim genuit Ludim, et Anamim, et Lehabim, et Naphtuhim. Et Pathrusim, et Casluhim, ex quibus egressi sunt Pelishtim et Caphtorim. ‘Mizraim genuit Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim, et Caphtorim’ significant totidem gentes per quas significantur totidem genera ritualium; ‘Mizraim’ est scientia; ‘Ludim, Anamim, Lehabim, et Naphtuhim’ sunt totidem ritualia quae mere scientifica sunt: ‘Pathrusim et Casluhim’ sunt gentes ita vocatae per quas significantur doctrinalia ritualium ex simili origine, quae modo scientifica: ‘ex quibus egressi sunt Pelishtim’ significant gentem quae inde, per quam significatur scientia cognitionum fidei et charitatis; ‘quod egressi sint’ significat quod cognitiones apud hos sint scientifica.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.