圣经文本

 

Ezechiel第8章:3

学习

       

3 Et emissa similitudo manus apprehendit me in cincinno capitis mei, et elevavit me spiritus inter terram et cælum, et adduxit me in Jerusalem, in visione Dei, juxta ostium interius, quod respiciebat ad aquilonem, ubi erat statutum idolum zeli ad provocandam æmulationem.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#421

学习本章节

  
/1232  
  

421. VERSUS 2, 3.

"Et vidi alium angelum ascendentem ab ortu solis, habentem sigillum Dei vivi; et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum eis damna afficere terram et mare: dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores, usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus eorum."

2. "Et vidi alium angelum ascendentem ab ortu solis", significat Divinum amorem exeuntem a Domino (n. 422); habentem sigillum Dei vivi", significat Divinam voluntatem (n. 423); "et clamavit voce magna", significat Divinum mandatum (n. 424); "quatuor angelis, quibus datum eis damno afficere terram et mare", significat inhibitionem adhuc ne influxus intensus fieret (n. 425).

3. "Dicens, Ne damno afficiatis terram, neque mare, neque arbores", significat ne pereant boni cum malis ubicunque sunt (n. 426); "usque dum signaverimus servos Dei nostri super frontibus eorum", significat quod prius separandi sint qui in veris ex bono sunt (n. 427).

  
/1232