圣经文本

 

Ezechiel第47章:4

学习

       

4 Rursumque mensus est mille, et traduxit me per aquam usque ad genua.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#40

学习本章节

  
/10837  
  

40. Per ‘reptilia, quae aquae producunt’ significantur scientifica quae sunt hominis externi; per ‘aves’ in genere rationalia, tum intellectualia, quorum haec sunt hominis interni. Quod ‘reptilia aquarum seu pisces’ significent scientifica constat apud Esaiam,

Veni et non vir; in increpatione Mea siccare faciam mare, ponam fluvios desertum; foetebit piscis eorum ab eo quod non aqua, et morietur siti; vestiam caelos atrore, 50:2, 3:

manifestius adhuc apud Ezechielem ubi Dominus describit novum templum, seu in genere novam Ecclesiam, et hominem Ecclesiae seu regeneratum, nam unusquisque regeneratus est templum Domini, ita,

Dominus Jehovah dixit ad me, Aquae istae, quae exibunt ad terminum versus orientem, et venient versus mare, in mare deductae, et sanabuntur aquae: et erit, quod omnis anima vivens, quae proreptabit, ad quodcumque ubi venit aqua fluviorum, vivet, et erit piscis multus valde, quia veniunt illuc aquae istae, et 1 sanabunt, et vivet omne, quo venit fluvius: et erit, stabunt super illo piscatores ab Engedi ad En-Eglaim, cum expansione retium erunt; secundum speciem suam erit piscis eorum, sicut piscis maris magni, multus valde, 47:8-10:

‘piscatores ab Engedi ad En-Eglaim cum expansione retium’ significent eos qui docebunt hominem naturalem de veritatibus fidei. Quod ‘aves’ significent rationalia et intellectualia constans est apud Prophetas, ut apud Esaiam,

Vocans ab ortu 2 volucrem, e terra longinqua virum consilii Mei, Esai. 46:2:

apud Jeremiam,

Vidi, et ecce non homo, et omnis 3 avis caelorum aufugerunt, 4:25:

apud Ezechielem,

Plantabo surculum cedri altae, et attollet ramum, et faciet fructum, et erit in cedrum magnificam, et habitabunt sub illa omnis avis omnis alae, in umbra ramorum ejus habitabunt, 17:23:

et apud Hoscheam,

ubi agitur de nova Ecclesia seu de regenerato, Et feriam illis foedus, in die illo, cum fera agri, et cum avi caelorum, et se movente humi, 2:18.

Quod ‘fera’ non significet feram, nec ‘avis’ avem, unicuivis constare potest, quia Dominus novum foedus cum iis pangit.

脚注:

1. Schmidius has simply avem, but the Hebrew ('ayit) = ‘a rapacious creature’, hence ‘a bird of prey’. In Apocalypsis Revelata 757 Swedenborg has avem, and states that this is ‘in bono sensu’.

2. Probably a misprint for sanabuntur, as in Arcana Coelestia 994.

3. The Hebrew ('oph), a wing, is used collectively to signify birds. In this case we find ‘kal-oph’, which means birds of every kind.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

圣经文本

 

Ezechiel第47章:8-10

学习

      

8 Et ait ad me : Aquæ istæ quæ egrediuntur ad tumulos sabuli orientalis, et descendunt ad plana deserti, intrabunt mare et exibunt : et sanabuntur aquæ.

9 Et omnis anima vivens, quæ serpit quocumque venerit torrens, vivet : et erunt pisces multi satis, postquam venerint illuc aquæ istæ : et sanabuntur et vivent omnia ad quæ venerit torrens.

10 Et stabunt super illas piscatores, ab Engaddi usque ad Engallim siccatio sagenarum erit : plurimæ species erunt piscium ejus, sicut pisces maris magni, multitudinis nimiæ.