圣经文本

 

Ezechiel第47章:11

学习

       

11 In littoribus autem ejus, et in palustribus, non sanabuntur, quia in salinas dabuntur.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#57

学习本章节

  
/10837  
  

57. ‘Herba seminificans semen’ est omne verum quod spectat usum; ‘arbor in qua fructus’ est bonum fidei: ‘fructus’ est quod Dominus dat homini caelesti, sed ‘semen’ ex quo fructus, quod homini spirituali; quare dicitur ‘arbor producens semen vobis erit in cibum’. Quod cibus caelestis dicatur ‘fructus ex arbore’, constat ex capite sequente ubi agitur de caelesti homine; solum hic quod Dominus locutus per Ezechielem,

Juxta fluvium ascendit super ripam ejus hinc et illinc, omnis arbor cibi, non decidet folium ejus, et non consumetur fructus ejus; in menses ejus renascitur, quia aquae ejus e sanctuario illae exeuntes, et erit fructus ejus in cibum, et folium ejus in medicinam, 47:12.

‘Aquae e sanctuario’ significant vitam et misericordiam Domini, Qui est Sanctuarium; ‘fructus’ sapientiam, quae illis cibus; ‘folium’ est intelligentia, quae illis propter usum, qui vocatur ‘medicina’. Quod autem cibus spiritualis dicatur ‘herba’, dicitur per Davidem, Pastor meus, non carebo, in pascuis herbae cubare 1 facis me, Ps. 23:1, 2.

脚注:

1. In Arcana Coelestia 3696 and all other places Swedenborg has faciet, and inserts Jehovah before Pastor.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.