圣经文本

 

Ezechiel第45章:2

学习

       

2 Et erit ex omni parte sanctificatum quingentos per quingentos, quadrifariam per circuitum, et quinquaginta cubitis in suburbana ejus per gyrum.

来自斯威登堡的著作

 

De Coelo et de Inferno#197

学习本章节

  
/603  
  

197. Inde est, quod in Verbo per loca et spatia, et per omnia quae a spatio aliquid trahunt, significentur talia quae status sunt sicut per "distantias," "propinquum," "longinquum," "vias," "itinera," "peregrinationes," per "milliaria," "stadia," per "campos," "agros," "hortos," "urbes," "plateas," per "motus," per "mensuras" varii generis, per "longum," "latum," "altum," et "profundum," et per innumerabilia alia: nam pleraque, quae apud hominem in cogitatione ejus e mundo sunt, aliquid a spatio et tempore trahunt. Velim solum in medium afferre, quid in Verbo significant "longitudo," "latitudo," et "altitudo."

[2] In mundo id longum et latum dicitur quod longum et latum spatio est, similiter altum sed in caelo, ubi non cogitatur ex spatio, per longitudinem intelligitur status boni, per "latitudinem" status veri, et per "altitudinem" discrimen illorum secundum gradus (de quibus 38). Causa quod talia per tres illas dimensiones intelligantur, est quia longum in caelo est ab oriente ad occasum, ac ibi sunt qui in bono amoris sunt et latum in caelo est a meridie ad septentrionem, ac ibi sunt qui in vero ex bono (videatur supra, 148); ac altum in caelo est utrumque secundum gradus. Inde est, quod in Verbo per "longitudinem," "latitudinem," et "altitudinem" talia significentur ut apud Ezechielem, a capite 40 ad 48, ubi per mensuras quoad longum, latum et altum describitur Novum Templum et Nova Terra, cum atriis, conclavibus, portis, januis, fenestris, suburbiis, per quae significatur nova ecclesia, ac bona et vera quae ibi ad quid alioqui omnes illae mensurae? Similiter describitur Nova Hierosolyma in Apocalypsi his verbis:

"Civitas illa quadrangularis sita est, cujus longitudo tanta est quanta est latitudo mensusque est civitatem calamo ad stadiorum duodecim millia suntque longitudo, latitudo, et altitudo aequales," (21:16):

ibi quia per Novam Hierosolymam significatur nova ecclesia, ideo per mensuras illas significantur illa quae ecclesiae sunt per "longitudinem" bonum amoris ejus, per "latitudinem" verum ex illo bono, per "altitudinem" bonum et verum quoad gradus, per "duodecim millia stadiorum" omne bonum et verum in complexu quid alioqui foret, quod altitudo esset duodecim millia stadiorum, sicut longitudo et latitudo? Quod in Verbo per "latitudinem" significetur verum, patet apud Davidem:

Jehovah "non conclusisti me in manum inimici, stare fecisti in latitudine pedes meos," (Psalmus 31:8);

"Ex angustia invocavi Jah, respondet 1 mihi in latitudine," (Psalmus 118:5):

praeter alibi, ut apud Esaiam 8:8, et apud Habakuk 1:6, ita quoque in reliquis.

脚注:

1. [Editor's footnote] "respondet:"--sic ed. princeps; sic quoque Arcana Coelestia 1613, 4482; sed vide 8267, et alibi, ubi legitur "respondit."

  
/603  
  

来自斯威登堡的著作

 

De Coelo et de Inferno#38

学习本章节

  
/603  
  

38. Qui non scit quomodo se habet cum ordine Divino quoad gradus, non capere potest quomodo caeli distincti sunt, ne quidem quid internus et externus homo. Plerique in mundo non aliam notionem de interioribus et exterioribus seu de superioribus et inferioribus habent, quam sicut de continuo aut de cohaerente per continuum a puriori ad crassius; at interiora et exteriora se non habent continue, sed discrete. Sunt duplicis generis gradus; sunt gradus continui et sunt gradus non continui. Gradus continui se habent sicut gradus descrescentiae lucis a flamma usque ad suum obscurum aut sicut gradus decrescentiae visus ab illis quae in luce sunt ad illa quae in umbra; aut sicut gradus puritatis atmosphaerae ab imo ad ejus summum; distantiae determinant hos gradus. At gradus non continui sed discreti, discriminati sunt sicut prius et posterius, sicut causa et effectus, et sicut producens et productum: qui explorat videbit, quod in omnibus et singulis in universo mundo, quaecunque sunt, tales gradus productionis et compositionis sint, quod nempe ab uno alterum et ab altero tertium, et sic porro. Qui non perceptionem horum graduum sibi comparat, nequaquam potest scire discrimina caelorum, et discrimina facultatum interiorum et exteriorum hominis, nec discrimen inter mundum spiritualem et mundum naturalem, nec discrimen inter spiritum hominis et corpus ejus et inde nec intelligere potest quid et unde correspondentiae et repraesentationes, neque qualis est influxus; sensuales homines haec discrimina non capiunt, faciunt enim crescentias et decrescentias etiam secundum hos gradus continuas; inde non concipere possunt spirituale aliter quam sicut purius naturale: quapropter etiam foris stant, et e longinquo ab intelligentia. 1

脚注:

1. [Swedenborg's footnote] Quod interiora et exteriora non continua sint, sed secundum gradus distincta et discreta, et quilibet gradus terminatus (3691, 4145 [5145?] 5114, 8603, 10099).

Quod unum formatum sit ab altero, et quod quae sic formata sunt, non continue puriora et crassiora sint (6326, 6465). Qui non percipit distinctionem interiorum et exteriorum secundum tales gradus, quod non capere possit internum et externum hominem, nec caelos interiores et exteriores (5146, 6465, 10099, 10181).

  
/603