Arcana Coelestia#9660
9660. ‘Sedecim bases’: quod significet sustentationem prorsus, constat ex significatione ‘sedecim’ quod sint prorsus; 1 sedecim enim simile significant cum octo, quoniam numeri multiplicati simile cum simplicibus a quibus, n. 5291, 5335, 5708, 7973; quod octo sint plenum et omnimodum, nunc supra n. 9659 ostensum est, ita quoque prorsus; et ex significatione ‘basium’ quod sint 2 sustentatio, de qua n. 9643.
脚注:
1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.
2. The Manuscript deletes sint, and inserts sit.