圣经文本

 

Ezechiel第40章:42

学习

       

42 Quatuor autem mensæ ad holocaustum de lapidibus quadris exstructæ, longitudine cubiti unius et dimidii, et latitudine cubiti unius et dimidii, et altitudine cubiti unius : super quas ponant vasa in quibus immolantur holocaustum et victima.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#36

学习本章节

  
/962  
  

36. (Vers. 10.) "Factus sum in Spiritu in Dominica die," significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu. -"Factus Sum in Spiritu," significat statum spiritualem, in quo fuit dum in visionibus, de quo statu sequitur; "in Dominica die," significat a Domino tunc influxum, in die enim illa est praesentia Domini, quia dies sanctus est: ex quibus patet, quod "factus sim in Spiritu in Dominica die," significet statum spiritualem tunc ex Divino influxu. De Prophetis legitur, quod fuerint "in Spiritu" aut "in Visione," tum quod Verbum factum sit ad illos a Jehovah: cum fuerunt "in Spiritu" seu "Visione," non fuerunt in corpore, sed in suo Spiritu, in quo statu viderunt talia quae in Caelo sunt; cum autem Verbum factum est ad illos, tunc fuerunt in corpore, et audiverunt Jehovam loquentem: hi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt; in Statu Visionis aperti sunt oculi spiritus eorum, et clausi oculi Corporis eorum, et tunc audiverunt quae Angeli locuti sunt, seu quae Jehovah per Angelos, et quoque viderunt quae sibi repraesentata sunt in Caelo; et tunc quandoque sibi visi sunt auferri e loco in locum, corpore manente in suo: in hoc statu fuit Johannes, cum scripsit Apocalypsin; et quandoque etiam Ezechiel, Sacharias et Daniel; et tunc dicitur quod essent "in Visione" aut "in Spiritu;" dicit enim Ezechiel,

"Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei, in Spiritu Dei; ita ascendit super me Visio quam vidi," (11:1, 24);

dicit etiam, quod Sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia, (3:12, 24);

Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes, (8:3, seq.);

Similiter fuit in Visione Dei seu in Spiritu cum vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi, (1 et 10);

Ut et cum vidit Novam Terram et Novum Templum, et Angelum metientem illa, (40-48);

Quod fuerit in Visionibus Dei, dicit, (40:2);

Et quod sustulerit illum Spiritus, (43:5).

Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc Angelus fuit,

Cum vidit Virum equitantem inter myrtos, (1:8, seq.);

Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, (2:1, 5, seq.);

Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum, (3:1, seq.);

Cum vidit Candelabrum et duas Oleas, (4:1, seq.);

Cum vidit Volumen volans, et Epham, (5:1, 6);

Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, (6:1. seq.).

In simili statu fuit Daniel,

Cum vidit quatuor Bestias ascendentes ex mari, (Daniel 7:1, seq.), 1

Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci, (8:1, seq.)

Quod viderit illa in Visionibus, dicit Ipse, (7:1-2, 7, 13; 8:2; 10:1, 7-8);

Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione, (9:21).

Simile factum est cum Johanne; ut Cum vidit Filium Hominis in medio Septem Candelabrorum, (Apocalypsis 1);

Cum vidit Thronum in Caelo, et Sedentem super illo, et circum Thronum quatuor Animalia, (4);

Cum vidit Librum obsignatum septem sigillis, (5);

Cum vidit quatuor Equos ex Libro aperto exeuntes, (6);

Cum vidit quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, (7:(1));

Cum vidit Locustas exeuntes ex puteo abyssi, (9);

Cum vidit Angelum in cujus Manu Libellus, quem dedit illi ad edendum, (10);

Cum audivit Septem Angelos clangentes tubis, (11);

Cum vidit Draconem et Mulierem quam draco persecutus; et hujus pugnam cum Michaele, (12);

et postea,

Duas Bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, (13);

Cum vidit Septem Angelos habentes septem plagas ultimas, (15; 16);

Cum vidit Meretricem sedentem super Bestia Coccinea, (17; 18) 2 ,

ac postea,

Equum album et Sedentem super illo, (19),

et demum,

Novum Caelum et Novam Terram, et tunc Novam Hierosolymam e Caelo descendentem, (21; 22).

Quod Johannes haec viderit "in Spiritu" et "Visione," dicit ipse, (1:10; 4:2; 9:17; 21:10); hoc etiam intelligitur per "Vidi" ubivis apud illum. Ex his manifeste patet, quod esse "in spiritu" sit esse "in visione," quae fit per aperitionem visus Spiritus hominis; qui cum aperitur, apparent illa quae in Mundo Spirituali sunt, tam clare quemadmodum coram visu Corporis illa quae in Mundo Naturali sunt. Quod ita sit, ab experientia multorum annorum testari possum. In hoc statu fuerunt Discipuli cum viderunt Dominum post resurrectionem; quare dicitur quod "Aperti sint oculi illorum," (Luca 24:30-31).

In simili statu fuit Abraham, cum vidit tres Angelos, et locutus est cum illis. Similiter Hagar, Guideon, Joschua, et alii, cum viderunt Angelos Jehovae: similiter cum puer Elisaei vidit Montem plenum curribus et equis igneis circum Elisaeum,

"Oravit enim Elisaeus, et dixit, Jehovah, Aperi quaeso oculos ejus ut videat, et aperuit Jehovah oculos pueri, et vidit," (2 Regnum 6:17).

Quod autem Verbum attinet, id non revelatum est in statu Spiritus seu in Visione, sed a Domino viva voce dictatum est Prophetis; quare nullibi dicitur, quod locuti sint illud ex Spiritu Sancto, sed ex Jehovah; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (53).

脚注:

1. vii. pro "viii."

2. xviii. pro "18"

  
/962