圣经文本

 

Ezechiel第40章:24

学习

       

24 Et eduxit me ad viam australem : et ecce porta quæ respiciebat ad austrum : et mensus est frontem ejus, et vestibulum ejus, juxta mensuras superiores.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#36

学习本章节

  
/962  
  

36. (Vers. 10.) "Factus sum in Spiritu in Dominica die," significat statum spiritualem tunc ex Divino influxu. -"Factus Sum in Spiritu," significat statum spiritualem, in quo fuit dum in visionibus, de quo statu sequitur; "in Dominica die," significat a Domino tunc influxum, in die enim illa est praesentia Domini, quia dies sanctus est: ex quibus patet, quod "factus sim in Spiritu in Dominica die," significet statum spiritualem tunc ex Divino influxu. De Prophetis legitur, quod fuerint "in Spiritu" aut "in Visione," tum quod Verbum factum sit ad illos a Jehovah: cum fuerunt "in Spiritu" seu "Visione," non fuerunt in corpore, sed in suo Spiritu, in quo statu viderunt talia quae in Caelo sunt; cum autem Verbum factum est ad illos, tunc fuerunt in corpore, et audiverunt Jehovam loquentem: hi bini status Prophetarum probe distinguendi sunt; in Statu Visionis aperti sunt oculi spiritus eorum, et clausi oculi Corporis eorum, et tunc audiverunt quae Angeli locuti sunt, seu quae Jehovah per Angelos, et quoque viderunt quae sibi repraesentata sunt in Caelo; et tunc quandoque sibi visi sunt auferri e loco in locum, corpore manente in suo: in hoc statu fuit Johannes, cum scripsit Apocalypsin; et quandoque etiam Ezechiel, Sacharias et Daniel; et tunc dicitur quod essent "in Visione" aut "in Spiritu;" dicit enim Ezechiel,

"Spiritus sustulit me, et reduxit me in Chaldaeam ad captivitatem in Visione Dei, in Spiritu Dei; ita ascendit super me Visio quam vidi," (11:1, 24);

dicit etiam, quod Sustulerit illum Spiritus, et audiverit post se terrae motum, et alia, (3:12, 24);

Tum quod sustulerit illum Spiritus inter terram et caelum, abduxerit in Hierosolymam in Visionibus Dei, et viderit abominationes, (8:3, seq.);

Similiter fuit in Visione Dei seu in Spiritu cum vidit quatuor Animalia, quae erant Cherubi, (1 et 10);

Ut et cum vidit Novam Terram et Novum Templum, et Angelum metientem illa, (40-48);

Quod fuerit in Visionibus Dei, dicit, (40:2);

Et quod sustulerit illum Spiritus, (43:5).

Simile factum est cum Sacharia, in quo tunc Angelus fuit,

Cum vidit Virum equitantem inter myrtos, (1:8, seq.);

Cum vidit quatuor Cornua, et dein Virum, in cujus manu funiculus mensurae, (2:1, 5, seq.);

Cum vidit Joschuam Sacerdotem magnum, (3:1, seq.);

Cum vidit Candelabrum et duas Oleas, (4:1, seq.);

Cum vidit Volumen volans, et Epham, (5:1, 6);

Et cum vidit quatuor Currus exeuntes inter duos montes, et Equos, (6:1. seq.).

In simili statu fuit Daniel,

Cum vidit quatuor Bestias ascendentes ex mari, (Daniel 7:1, seq.), 1

Et cum vidit pugnas Arietis et Hirci, (8:1, seq.)

Quod viderit illa in Visionibus, dicit Ipse, (7:1-2, 7, 13; 8:2; 10:1, 7-8);

Et quod Angelus Gabriel ei visus sit in Visione, (9:21).

Simile factum est cum Johanne; ut Cum vidit Filium Hominis in medio Septem Candelabrorum, (Apocalypsis 1);

Cum vidit Thronum in Caelo, et Sedentem super illo, et circum Thronum quatuor Animalia, (4);

Cum vidit Librum obsignatum septem sigillis, (5);

Cum vidit quatuor Equos ex Libro aperto exeuntes, (6);

Cum vidit quatuor Angelos stantes super quatuor angulis terrae, (7:(1));

Cum vidit Locustas exeuntes ex puteo abyssi, (9);

Cum vidit Angelum in cujus Manu Libellus, quem dedit illi ad edendum, (10);

Cum audivit Septem Angelos clangentes tubis, (11);

Cum vidit Draconem et Mulierem quam draco persecutus; et hujus pugnam cum Michaele, (12);

et postea,

Duas Bestias, unam e mari, alteram e terra, ascendentes, (13);

Cum vidit Septem Angelos habentes septem plagas ultimas, (15; 16);

Cum vidit Meretricem sedentem super Bestia Coccinea, (17; 18) 2 ,

ac postea,

Equum album et Sedentem super illo, (19),

et demum,

Novum Caelum et Novam Terram, et tunc Novam Hierosolymam e Caelo descendentem, (21; 22).

Quod Johannes haec viderit "in Spiritu" et "Visione," dicit ipse, (1:10; 4:2; 9:17; 21:10); hoc etiam intelligitur per "Vidi" ubivis apud illum. Ex his manifeste patet, quod esse "in spiritu" sit esse "in visione," quae fit per aperitionem visus Spiritus hominis; qui cum aperitur, apparent illa quae in Mundo Spirituali sunt, tam clare quemadmodum coram visu Corporis illa quae in Mundo Naturali sunt. Quod ita sit, ab experientia multorum annorum testari possum. In hoc statu fuerunt Discipuli cum viderunt Dominum post resurrectionem; quare dicitur quod "Aperti sint oculi illorum," (Luca 24:30-31).

In simili statu fuit Abraham, cum vidit tres Angelos, et locutus est cum illis. Similiter Hagar, Guideon, Joschua, et alii, cum viderunt Angelos Jehovae: similiter cum puer Elisaei vidit Montem plenum curribus et equis igneis circum Elisaeum,

"Oravit enim Elisaeus, et dixit, Jehovah, Aperi quaeso oculos ejus ut videat, et aperuit Jehovah oculos pueri, et vidit," (2 Regnum 6:17).

Quod autem Verbum attinet, id non revelatum est in statu Spiritus seu in Visione, sed a Domino viva voce dictatum est Prophetis; quare nullibi dicitur, quod locuti sint illud ex Spiritu Sancto, sed ex Jehovah; videatur Doctrina Novae Hierosolymae de Domino (53).

脚注:

1. vii. pro "viii."

2. xviii. pro "18"

  
/962  
  

圣经文本

 

4 Regum第6章

学习

   

1 Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum : Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.

2 Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit : Ite.

3 Et ait unus ex illis : Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit : Ego veniam.

4 Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna.

5 Accidit autem, ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam : exclamavitque ille, et ait : Heu heu heu domine mi, et hoc ipsum mutuo acceperam.

6 Dixit autem homo Dei : Ubi cecidit ? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc : natavitque ferrum,

7 et ait : Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.

8 Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens : In loco illo et illo ponamus insidias.

9 Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens : Cave ne transeas in locum illum : quia ibi Syri in insidiis sunt.

10 Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

11 Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re : et convocatis servis suis, ait : Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël ?

12 Dixitque unus servorum ejus : Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta, qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo.

13 Dixitque eis : Ite, et videte ubi sit : ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes : Ecce in Dothan.

14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus : qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.

15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus, vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus : nuntiavitque ei, dicens : Heu heu heu, domine mi, quid faciemus ?

16 At ille respondit : Noli timere : plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.

17 Cumque orasset Eliseus, ait : Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit : et ecce mons plenus equorum, et curruum igneorum, in circuitu Elisei.

18 Hostes vero descenderunt ad eum : porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens : Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus, ne viderent, juxta verbum Elisei.

19 Dixit autem ad eos Eliseus : Non est hæc via, neque ista est civitas : sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam :

20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ.

21 Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi ?

22 At ille ait : Non percuties : neque enim cepisti eos gladio, et arcu tuo, ut percutias : sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant, et bibant, et vadant ad dominum suum.

23 Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël.

24 Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.

25 Factaque est fames magna in Samaria : et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.

26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex.

27 Qui ait : Non te salvat Dominus : unde te possum salvare ? de area, vel de torculari ? Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis ? Quæ respondit :

28 Mulier ista dixit mihi : Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras.

29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum.

30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.

31 Et ait rex : Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie.

32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum : et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes : Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum ? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est.

33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius, qui veniebat ad eum. Et ait : Ecce, tantum malum a Domino est : quid amplius expectabo a Domino ?