圣经文本

 

Ezechiel第33章:27

学习

       

27 Hæc dices ad eos : Sic dicit Dominus Deus : Vivo ego, quia qui in ruinosis habitant, gladio cadent : et qui in agro est, bestiis tradetur ad devorandum : qui autem in præsidiis et speluncis sunt, peste morientur.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#668

学习本章节

  
/962  
  

668. "Quia judicia Tua manifestata sunt," significat quod vera Verbi aperta id testentur. -Per "judicia" significantur Divina Vera, secundum quae homo victurus est, ex quibus cognoscitur qualis est, et secundum quae judicabitur; et quia haec Divina Vera in Verbo sunt, et Verbum nunc apertum est, et hoc testatur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, ideo per "quia judicia Tua manifestata sunt significatur quia vera Verbi id testantur. Quod Verbum nunc apertum sit, et quod id testetur quod Dominus Solus sit Deus Caeli et Terrae, quodque vivendum sit secundum praecepta Ipsius, et quod fides hodierna removenda sit, constare potest ex Quatuor Doctrinis nunc editis, una de Domino, altera de Scriptura Sacra, tertia de Vita secundum praecepta Decalogi, et quarta de Fide: haec sunt quae intelliguntur per "quia judicia Sua manifestata sunt." Quoniam Dominus est Divinum Bonum et Divinum Verum, et per "Judicium" significatur Divinum Verum et per "Justitiam" Divinum Bonum, ideo multis in locis, ubi de Domino, dicitur "Justitia et Judicium," ut in sequentibus:

"Zion in Justitia redimetur, et reduces ejus in Judicio"(Esaias 1:27);

"Sedebit super Throno Davidis et super Regno ejus ad stabiliendum illud in Judicio et Justitia," (Esaias 9:6 (B.A. 7));

"Exaltetur Jehovah quia inhabitat altum, et implevit Zionem) 1 Judicio et Justitia," (Esaias 33:5);

"De hoc glorietur qui gloriatur, quod Jehovah faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 9:23 (B.A. 24));

"Suscitabo Davidi Germen justum, Qui regnet Rex, et faciat Judicium et Justitiam in terra," (Jeremias 23:5; 33:15);

"Desponsabo te Mihi 2 in Justitia et in Judicio," (Hoschea 2:19);

"Fluet sicut aquae 3 Judicium, et Justitia sicut torrens fortis," (Amos 5:24);

"Jehovah, Justitia Tua sicut montes Dei, Judicia Tua abyssus magna," (Psalm. 36:7 (B.A. 6));

"Jehovah educet sicut lucem Justitiam tuam, 4 et Judicium sicut meridiem," (Psalm. 37:6);

Jehovah "judicabit populum tuum 5 in Justitia, et miseros tuos 6 in Judicio," (Psalm. 72:2);

"Justitia et Judicium fulcrum Throni Tui," 7 (Psalm. 89:15 (B.A. 14)); 8

"Cum didicero Judicia Justitiae Tuae; septies in die laudo Te super Judiciis Justitiae Tuae," (Psalm. 119:7, 164);

et alibi quod facere debeant Justitiam et Judicium (Ut Esaias 1:21; 5:16; 56:1; 9 58:2; Jeremias 4:2; 22:3, 13, 15; 10 Ezechiel 18:5; 33:14, 16, 19; Amos 6:12; Micham 7:9; Deuteronomius 33:21; Johannes 16:8, 10);

ibi "Justitia" dicitur de bono veri, ac "Judicium" de vero boni. Quoniam Judicium dicitur de vero, et Justitia de bono, ideo in quibusdam locis dicitur "Veritas et Justitia"

(Ut Esaias 11:5; Psalm. 85:12 (B.A. 11)); 11

et apud Davidem,

"Judicia Jehovae Veritas, justa sunt simul; desiderabilia prae auro, et dulcia prae melle," (Psalm. 19:10-11 (B.A. 9-10)).

Quod Regimen Domini in Regno caelesti dicatur Justitia, et in Regno spirituali Judicium, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini edito (214-216).

脚注:

1. Zionem pro "terram"

2. te Mihi pro "Me tibi" (Vid. 567.)"

3. aquae pro "aqua"

4. tuam pro "suam"

5. tuum pro "suum"

6. tuos pro "suos"

7. Tui pro "sui"

8. 89:15 pro "79:5"

9. 1 pro "6"

10. xxii. pro "xxxii."

11. lxxxv. pro "lxxv."

  
/962