圣经文本

 

Ezechiel第32章:26

学习

       

26 Ibi Mosoch et Thubal, et omnis multitudo ejus : in circuitu ejus sepulchra illius : omnes hi incircumcisi, interfectique et cadentes gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium.

来自斯威登堡的著作

 

Vera Christiana Religio#198

学习本章节

  
/853  
  

198. Ubi Dominus de Consummatione saeculi, quae est ultimum tempus Ecclesiae, coram Discipulis suis loquitur, ad finem praedictionum de successivis status mutationibus ejus, dicit, Statim post afflictionem dierum illorum Sol obscurabitur, Luna non dabit lumen suum, et Stellae cadent de Coelo, et Potentiae coelorum commovebuntur. Et tunc apparebit Signum Filii hominis in Coelo, et tunc plangent omnes Tribus terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus Coeli cum potentia et gloria multa; et emittet Angelos cum tubae voce magna, et congregabunt electos Ipsius a quatuor ventis ab extremo Coelorum usque ad extremum illorum, Matthaeus 24:29-30. Per haec in sensu spirituali non intelligitur, quod Sol et Luna obscurarentur, quod Stellae caderent de Coelo, quodque appariturum sit signum Domini in Coelis, et quod visuri Ipsum in nubibus, et simul Angelos cum tubis; sed per singula verba ibi intelliguntur spiritualia, quae Ecclesiae sunt, de cujus statu in fine, illa dicta sunt; in Sensu enim spirituali per Solem qui obscurabitur, intelligitur amor in Dominum; per Lunam, quae non dabit lumen suum, intelligitur fides in Ipsum; per Stellas quae cadent de Coelo, intelliguntur cognitiones veri et boni; per signum Filii hominis in Coelo, intelligitur apparitio Divini Veri in Verbo ab Ipso; per Tribus terrae quae plangent, intelligitur defectus omnis veri quod fidei est, et omnis boni quod amoris; per adventum Filii hominis in nubibus Coeli cum potentia et gloria, intelligitur praesentia Domini in Verbo et revelatio; per nubes coeli significatur Verbi sensus literae, et per gloriam Verbi sensus spiritualis; per Angelos cum tubae voce magna, intelligitur Coelum unde Divinum Verum; per congregare electos a quatuor ventis ab extremo Coelorum ad extremum illorum, intelligitur novum Coelum et nova Ecclesia ex illis, qui fidem in Dominum habent, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Quod non intelligatur obscuratio solis et lunae, 1 ac delapsus stellarum in terram, constat manifeste ex Prophetis, apud quos similia dicuntur de Ecclesiae statu, quando Dominus in Mundum venturus est, ut apud Esajam, Ecce dies Jehovae veniet saevus, et excandescentiae 2 irae; Stellae coelorum, et Sidera illorum non lucebunt luce sua, obtenebrabitur Sol in ortu suo, et Luna non splendere faciet lumen suum; visitabo super Orbem malitiam, 13:9-11. 3 Apud Joelem, "Venit dies Jehovae, dies tenebrarum et caliginis, Sol et Luna atrati erunt, et Stellae contrahent splendorem suum," 2:1-2, 10; 4 4:15. 5 Apud Ezechielem, "Obtegam Coelos, et atrabo Stellas, Solem nube obtegam, et Luna non lucere faciet lumen suum; omnia Luminaria lucis obtegam, et dabo tenebras super terra," 32:7-8; 6 per Diem Jehovae intelligitur adventus Domini, qui fuit, quando non amplius erat aliquod bonum amoris et verum fidei in Ecclesia residuum, et non aliqua cognitio Domini, ideo vocatur Dies tenebrarum et caliginis.

脚注:

1. Prima editio: Iunae.
2. Prima editio: excandescendiae.
3. Prima editio et De Doctrina de Scriptura Sacra 14: 24:21, 23.

4. Prima editio et De Doctrina de Scriptura Sacra 14: 3:4.

5. Sic Schmidt et Biblia Hebraica, sed 3:15 apud Biblia Anglica.

6. Prima editio et De Doctrina de Scriptura Sacra 14: 22:7, 8.

  
/853