圣经文本

 

Ezechiel第32章:25

学习

       

25 In medio interfectorum posuerunt cubile ejus in universis populis ejus : in circuitu ejus sepulchrum illius : omnes hi incircumcisi, interfectique gladio. Dederunt enim terrorem suum in terra viventium, et portaverunt ignominiam suam cum his qui descendunt in lacum : in medio interfectorum positi sunt.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4504

学习本章节

  
/10837  
  

4504. ‘Quod polluerint 1 sororem suam’: quod significet quod verum fidei foedaverint, constat ex significatione ‘polluere’ quod sit foedare; et ex significatione ‘sororis’ quod sit verum, de qua n. 1495, 2508, 2524, 2556, 3386, hic verum fidei quia per ‘Dinam’ quae hic ‘soror’, significatur affectio omnium fidei, n. 4427.

Quod per ‘quod Shechemus polluerit sororem illorum’ significetur quod illi foedaverint verum fidei, est quia per illam repraesentatur affectio verorum omnium, ita ipsa Ecclesia, n. 3963, 3964; et quia non data est a fratribus ejus Shechemo in mulierem, sed polluta 2 apud illos remansit, ideo postea per illam repraesentabatur oppositum sicut per fratres ejus, nempe affectio omnium falsorum, ita Ecclesia corrupta; inde est quod per ‘quod polluerint 3 sororem suam’ significetur quod verum fidei foedaverint.

脚注:

1. polluerit AI, but see Arcana Coelestia 4494, and Hebrew

2. The Manuscript inserts illa.

3. polluerit

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#2524

学习本章节

  
/10837  
  

2524. Quod ‘ipsa etiam illa dixit, Frater meus ille’ significet quod ipsum rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret, constare potest a significatione ‘sororis’, quae est hic ‘ipsa illa’, quod sit rationale, n. 1495, 2508; et a significatione ‘fratris’ quod sit bonum veri, n. 367, 2508; ita enim se res habet: Divinum Bonum et Divinum Verum sibi unita sunt quasi conjugio, inde enim conjugium caeleste, et inde etiam, usque ad inferiorem naturam, amor conjugialis; at bonum et verum rationalis non conjuncta sunt sibi quasi conjugio, sed consanguinitate quali frater et soror; quia rationale quoad verum concipitur ab influxu Divini Boni in affectionem scientiarum et cognitionum, videatur n. 1895, 1902, 1910; bonum autem rationalis per influxum Divini Boni in illud verum, quod ibi fit ipsum bonum charitatis, quod est ‘frater’ fidei, seu quod idem, veri n. 367. Sed cum bono et vero rationalis ita comparatum est, quod bonum ejus sit ex Bono Divino, verum autem non ex Vero Divino, nam verum rationalis comparatur per scientias et cognitiones quae insinuantur per sensualia externa et interna, ita per viam externam; inde est quod veris illius adhaereant ex sensualibus plures fallaciae, quae faciunt quod vera non sint vera; sed usque dum Divinum Bonum influit in illa et concipit illa, tunc apparent sicut vera, et agnoscuntur sicut vera, tametsi non sunt nisi quam apparentiae veri 1 : ipsum bonum tunc in istis veris modificatur secundum umbras ibi, et fit tale bonum, quale est verum; hoc est arcanum unum quod in his verbis latet, quod rationale ita dictaret quod bonum caeleste sibi adjunctum foret.

脚注:

1. The Manuscript has apparentia vera.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.