圣经文本

 

Ezechiel第29章:5

学习

       

5 Et projiciam te in desertum, et omnes pisces fluminis tui : super faciem terræ cades ; non colligeris, neque congregaberis : bestiis terræ et volatilibus cæli dedi te ad devorandum.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#485

学习本章节

  
/962  
  

485. CAPUT XI.

1. ET datus est mihi calamus similis baculo, et Angelus adstitit, dicens, Surge, et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo.

2. Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris, quia datum est gentibus, et Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus.

3. Et dabo duobus Testibus Meis, et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta, circuminduti saccis.

4. Hi sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia.

5. Et si quis illis voluerit nocere, ignis egredietur ex Ore illorum et devorabit inimicos illorum; et si quis illos voluerit damno afficere, ita oportet illum occidi.

6. Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluvia in diebus illorum prophetiae; et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem; et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint.

7. Et cum absolverint testimonium suum, Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos.

8. Et corpora illorum super platea urbis magnae, quae vocatur spiritualiter Sodoma et Aegyptus, ubi et Dominus noster crucifixus est.

9. Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium, et Corpora illorum non permittent poni in monumenta.

10. Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur, et munera mittent invicem, quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra.

11. Et post tres dies et dimidium, spiritus vitae ex Deo intravit in illos, et steterunt super pedibus suis; et timor magnus cecidit super videntes illos.

12. Et audiverunt vocem magnam ex Caelo, dicentem illis, Ascendite huc; et ascenderunt in Caelum in nube, et viderunt illos inimici illorum.

13. Et in illa hora factus est terrae, motus magnus, et decima pars urbis cecidit, et Occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem, et reliqui territi falsi sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli.

14. Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito.

15. Et septimus Angelus clanxit, et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, Facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula Saeculorum.

16. Et viginti et quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super facies suas, et adoraverunt Deum;

17. Dicentes, Gratias agimus Tibi, Domine Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus, quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et Regnum inieris.

18. Et gentes iratae sunt; et Venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi, et dandi mercedem servis Tuis, prophetis, et sanctis, et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis; et perdendi perdentes terram.

19. Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna.

SENSUS SPIRITUALIS.

CONTENTUM TOTIUS CAPITIS.

Agitur adhuc de statu ecclesiae apud reformatus, quales sunt qui interius in sola fide contra duo essentialia Novae Ecclesiae, quae sunt quod Dominus solus sit Deus caeli et terrae, quodque humanum ipsius sit divinum, et quod secundum praecepta Decalogi vivendum sit.

Quod illa duo praedicata sint coram illis (vers. 13);

Sed quod prorsus rejecta (vers. 7-10);

Quod a domino resuscitata (vers. 11, 12);

Quod perierint qui illa rejecerunt (vers. 13);

Quod e novo caelo manifestatus sit novae ecclesiae status (vers. 15-19).

CONTENTA SINGULORUM VERSUUM.

1. "Et datus est mihi calamus similis baculo," significat quod data sit facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo (485); "et Angelus adstitit dicens, Surge et metire Templum Dei et Altare et adorantes in eo," significat praesentiam Domini et mandatum Ipsius, ut videret et cognosceret status" Ecclesiae in Novo Caelo (486).

2. "Et Atrium quod extra Templum, ejice foras, et ne illud metiaris," significat quod status Ecclesiae in terris, qualis adhuc est, removendus sit, et non cognoscendus (487); "quia datum est gentibus," significat quia status illius Ecclesiae a malis vitae deperditus et desolatus est (488),; "at Civitatem sanctam conculcabunt mensibus quadraginta duobus, significat quod disperserit omne verum Verbi usque ut non aliquid supersit (489).

3. "Et dabo duobus Testibus Meis," significat illos qui confitentur et agnoscunt ex corde quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, ac Humanum Ipsius Divinum, et qui conjunguntur Ipsi per vitam secundum praecepta Decalogi (490); "et prophetabunt diebus mille ducentis (sexaginta)," significat quod duo illa, agnitio Domini, et vita secundum praecepta Decalogi, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, docenda sint usque ad finem et principium (491); "circuminduti saccis," significat luctum interea ob non receptionem veri (492).

4. "(Hi) sunt duae Olivae et duo Candelabra, quae coram Deo terrae stantia," significat amorem ac intelligentiam, seu charitatem et fidem, a Domino apud illos (493).

5. "Et si quis illis voluerit nocere, ignis exibit ex ore illorum, et devorabit inimicos illorum," significat quod qui duo illa Essentialia Novae Ecclesiae vult destruere, ex amore infernali pereat (494); "et si quis voluerit illos damno afficere, ita oportet illum occidi," significat quod qui illa condemnat, similiter condemnetur (495).

6. "Hi habent potestatem claudere Caelum, ut non pluat pluviam diebus illorum prophetiae," significat quod qui avertunt se a duobus illis Essentialibus, non possint aliquod verum recipere e Caelo (496); "et potestatem habent super aquas convertere illas in sanguinem," significat quod qui avertunt se ab illis, vera Verbi falsificent (497); "et percutere terram omni plaga, quotiescunque voluerint," significat quod qui volunt illa destruere, semet in omnis generis mala et falsa conjiciant, quoties et quantum id faciunt (498).

7. "Et cum absolverint testimonium," significat quod postquam Dominus docuit illa duo Essentialia Novae Ecclesiae (499); "Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos," significat quod illi qui in internis doctrinae sunt de sola fide, illa duo rejecturi sint (500).

8. "(Et) corpora illorum super platea urbis magnae," significat quod illa prorsus rejecta sint (501); "quae spiritualiter vocatur Sodoma et Aegyptus," significat binos amores infernales, qui sunt amor dominandi ex amore sui et amor regnandi ex fastu propriae intelligentiae, qui in Ecclesia sunt ubi non Unus Deus est, et Dominus non colitur, et ubi non secundum praecepta Decalogi vivitur (502, 503); "ubi et Dominus noster crucifixus est," significat non agnitionem Divini Humani Domini, et sic statum rejectionis (504).

9. "Et videbunt ex populis et tribubus et linguis et gentibus corpora illorum dies tres et dimidium," significat cum omnes qui in falsis doctrinae et malis vitae ex sola fide fuerunt et erunt, ad finem Ecclesiae quae adhuc est ad principium Novae, audiverunt et audituri sunt de binis illis Essentialibus (505); "et corpora illorum non permittent poni in monumenta," significat quod damnaverint et damnaturi sint illa (506).

10. "Et habitantes super terra gaudebunt super illis et laetabuntur," significat jucundum affectionis cordis et animae in Ecclesia apud illos qui in sola fide erant (507); "et munera mittent invicem," significat consociationem per amorem et amicitiam (508); "quia illi duo prophetae cruciaverunt habitantes super terra," significat quod bina illa Essentialia Novae Ecclesiae ex contrarietate cum binis Essentialibus in Ecclesia Reformatorum receptis sint contemptui, molestiae et aversationi (509).

11. "Et post tres dies et dimidium spiritus vitae a Deo intravit in illos et steterunt super pedibus suis," significat quod bina illa Essentialia, dum Nova Ecclesia inchoat et progreditur, a Domino vivificentur apud illos qui recipiunt (510); "et timor magnus cecidit super videntes illos," significat commotionem animi et consternationem pro Divinis veris (511).

12. "Et audiverunt vocem magnam e Caelo, dicentem illis, Ascendite huc," significat bina illa Essentialia Novae Ecclesiae a Domino in Caelum, unde sunt et ubi sunt, sublata, et illorum tutelam (512); "et ascenderunt in Caelum in nube," significat sublationem in Caelum, et conjunctionem cum Domino ibi per Divinum Verum Verbi in Sensu literae ejus (513); "et viderunt illos inimici illorum," significat quod qui in fide separata a charitate sunt, audiverint illa, sed permanserint in suis falsis (514).

13. "Et in illa hora factus est terrae motus magnus, et decima pars urbis cecidit," significat tunc mutationem status apud illos insignem factam, et illos divulsos e Caelo in Infernum delapsos (515); "et occisa sunt in terrae motu nomina hominum millia septem," significat quod omnes illi qui confessi sunt solam fidem, et propterea nihili fecerunt opera charitatis, perierint (516); "et reliqui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo Caeli," significat quod illi qui viderunt interitum illorum, agnoverint Dominum, et separati sint (517).

14. "Vae secundum praeteriit; ecce vae tertium venit cito," significat lamentationem super statu Ecclesiae perverso, et lamentationem ultimam demum, de qua posthac (518).

15. "Et septimus Angelus clanxit," significat explorationem et manifestationem status Ecclesiae post consummationem, quando Adventus Domini et Regni Ipsius (519); "et factae sunt voces magnae in Caelo, dicentes, facta sunt regna mundi Domini nostri et Christi Ipsius, et regnabit in saecula saeculorum," significat celebrationes ab Angelis, quod caelum et Ecclesia facta sint Domini, sicut fuerunt ab initio, et quod nunc etiam facta sint Divini Humani Ipsius, ita quod Dominus nunc quoad utrumque super Caelum et Ecclesiam regnaturus sit in aeternum (520).

16. "Et viginti quatuor Seniores, qui coram Deo sedentes super thronis suis, ceciderunt super Facies suas, et adoraverunt Deum," significat agnitionem ab omnibus Angelis Caeli, quod Dominus sit Deus Caeli et Terrae, et summam adorationem (521).

17. "Dicentes, gratias agimus Tibi, Dominus Deus Omnipotens, Qui Es et Qui Eras et Qui Venturus es," significat confessionem et glorificationem ab Angelis Caeli, quod Dominus sit Qui Est, Qui Vivit, et Potest ex Se Ipso, et Pugnat omnia, quia Solus est Aeternus et Infinitus (522); "quod adeptus sis potentiam Tuam magnam et regnum inieris, significat Novum Caelum et Novam Ecclesiam, ubi agnoscent Ipsum Solum Deum (523).

18. "Et gentes iratae sunt," significat illos qui in sola fide et inde in malis vitae, quod excandescerent et infestarent illos qui contra fidem illorum sunt (524); "et venit ira Tua, et tempus mortuos judicandi," significat exitium illorum, et Ultimum Judicium super illos quibus non aliqua vita spiritualis (525); "et dandi mercedem servis Tuis 1 prophetis, et sanctis," significat felicitatem vitae aeternae illis qui in veris doctrinae ex Verbo sunt, et in vita secundum illa (526); "et timentibus Nomen Tuum, parvis et magnis," significat qui amant illa quae Domini sunt in minori et majori gradu (527); "et perdendi perdentes terram," significat dejectionem illorum in Infernum qui destruxerunt Ecclesiam (528).

19. "Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis Ipsius in Templo Ipsius," significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio (529); "et facta sunt fulgura, et voces, et tonitrua, et terrae motus, et grando magna," significat tunc in inferioribus ratiocinationes, commotiones, et falsificationes boni et veri (530).

EXPLICATIO.

(Vers. 1.) "Et datus est mihi calamus similis baculo," significat quod data sit illi a Domino facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo. - Per "calamum" significatur potentia debilis, qualis est homini a se, et per "baculum" significatur potentia valida, qualis est homini a Domino; quare per quod "datus sit calamus similis baculo," significatur potentia a Domino: quod sit facultas et potentia cognoscendi et videndi statum Ecclesiae in Caelo et in Mundo, patet a sequentibus in hoc capite usque ad finem. Quod per "calamum" seu cannam significetur potentia debilis qualis est homini a se, patet ex his:

"Ecce confisus es super baculo Calami contusi, super Aegypto; super quo quando vir nititur, intrat in manum ejus et perforat illam," (Esaias 36:6); 2

"Ut cognoscant habitatores Aegypti, quod Ego Jehovah, propterea quod illi fuerunt Baculus calami domui Israelis: quando tenuerunt te manu, confractus es, 3 et perfodisti illis omnem humerum," (Ezechiel 29:6-7);

per "Aegyptum" significatur naturalis homo qui fidet propriis viribus, quare vocatur "baculus calami contusi." Per "calamum" significatur debilis potentia, apud Esajam:

"Calamum contusum non confringet et linum fumigans non exstinguet," (Esaias 42:3).

Per "baculum" autem significatur potentia valida, quae est a Domino, hic cognoscendi statum Ecclesiae, quia per baculum "metiebatur Templum et Altare," et per "metiri" significatur cognoscere, ac per "Templum et Altare" significatur Ecclesia, de quo sequitur. Quod per "baculum" significetur potentia, est quia lignum, ex quo baculi apud veteres in Ecclesia erant, significat bonum, et quia loco dextrae est, et illam fulcit, et per "dextram" significatur potentia; inde est, quod sceptrum sit curtus baculus, et per "sceptrum" significatur potentia Regis; etiam "sceptrum" et "baculus" sunt eadem vox in Lingua Hebraea. Quod "baculus" significet potentiam, patet ex his locis:

"Dicite, Quomodo fractus est Baculus roboris, Baculus decoris; descende de gloria, et sede in siti," (Jeremias 48:17-18);

"Baculum roboris tui mittet Jehovah e Sione," (Psalm. 110:2);

"Perfodisti Baculis caput infidelium," (Habakuk 3:14);

"Israel Baculus haereditatis Jehovae," (Jeremias 10:16; 4 51:19);

"Virga Tua et Baculus Tuus consolabuntur me," (Psalm. 23:4); 5

"Confregit Jehovah Baculum impiorum, (Esaias 9:3 (B.A. 4); 14:5; Psalm. 125:3);

"Populus Meus lignum interrogat, et Baculus ejus respondet illi," (Hoschea 4:12);

"Jehovah removens ex Hierosolyma omnem Baculum panis, et omnem Baculum aquae," (Esaias 3:1; 6 Ezechiel 4:16; 5:16; 14:13; Psalm. 105:16; Leviticus 26:26);

per "baculum panis et aquae" significatur potentia boni et veri, et per "Hierosolymam" Ecclesia. Per Baculum Levi, super quo nomen Aharonis erat, qui in Tentorio floruit amygdalis, (Numeri 17:17-25 (B.A. 2-10)),

non aliud in Sensu spirituali significatur, quam potentia veri et boni, quia per "Levim" et "Aharonem" significabatur verum et bonum Ecclesiae. Quod per "baculum" significetur potentia, patet a potentia baculi Mosis:

Quod per extensionem Baculi aquae versae sint in sanguinem, (Exodus 7:20); 7

Quod per illum ascenderint ranae super terram Aegypti, (Exodus 8:1, seq.);

Quod per illum facti sint pediculi, (Exodus 8:12, seq. (B.A. 16, seq.));

Quod per illum facta sint tonitrua et grando, (Exodus 9:23, seq.);

Quod per illum prodierint locustae, (Exodus 10:12, seq.);

Quod per illum Mare Suph sit divisum et reversum, (Exodus 14:16, 21, 26);

Quod per illum aquae ex petra e Chorebo effluxerint, (Exodus 17:5, seq.; Numeri 20:7-13);

Quod per illum apud Mosen Josua praevaluerit super Amalekitas, (Exodus 17:9-12);

Quod ignis exiverit e petra per Baculum Angeli, (Judicum 6:21);

ex his patet quod per "baculum" significetur potentia.

(Et quoque alibi, ut Esaias 10:5, 24, 26; 8 11:4; 14:5; 9 30:31-32; Ezechiel 19:10-14; Threni 3:1; 10 Micham 7:14; Sacharias 10:11; Numeri 21:18). 11

脚注:

1. Tuis pro "suis"

2. 6 pro "7"

3. es pro "est"

4. 16 pro "14, 16"

5. 4 pro "4, 5"

6. 1 pro "1, 2"

7. 7:20 pro "17:21"

8. 24, 26 pro "25, 26"

9. 5 pro "24"

10. 1 pro "1, 2"

11. 18 pro "17"

  
/962  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#529

学习本章节

  
/962  
  

529. (Vers. 19.) "Et apertum est Templum Dei in Caelo, et visa est Arca foederis (Ipsius) in Templo Ipsius," significat Novum Caelum, in quo Dominus in Divino Humano Suo colitur, et secundum praecepta Decalogi Ipsius vivitur, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, per quae conjunctio. - Per "Templum Dei" significatur Divinum Humanum Domini, tum Caelum ubi Angeli, ut et Ecclesia in terris quod haec tria significentur per "Templum Dei," et quod non separari possint, videatur 191; hic autem per "Templum Dei" significatur Dominus in Divino Humano Suo in Caelo ubi Angeli, quia dicitur "Templum Dei in Caelo;" per "Arcam in Templo" intelligitur Decalogus, nam in Arca fuerunt solum duae tabulae quibus inscriptus erat Decalogus per "apertum" significatur quod illa duo, Divinum Humanum et Decalogus, quae sunt duo Essentialia Novae Ecclesiae, nunc visa sint, ac visa sunt postquam mali in Infernum conjecti sunt (528); quod dicatur "Arca foederis Ipsius, in Templo Ipsius," est quia foedus significat conjunctionem, de quo infra. Sed primum aliquid dicetur de Decalogo.

Quaenam gens in universo terrarum orbe non novit quod malum sit occidere, adulterari, furari, false 1 testari nisi haec scirent, et ne talia faciant per leges caverent, actum foret de illis; nam societas, respublica et regnum absque illis legibus caderent. Quis autumare potest, quod gens Israelitica prae omnibus aliis gentibus tam stupida fuerit, ut ignoraverit quod illa essent mala. Quapropter mirari quis potest cur Leges illae, universaliter in terrarum orbe cognitae, cum tanto miraculo e monte Sinai ab Ipso Jehovah promulgatae, ut et digito Ipsius scriptae fuerint. Sed audi: cum tali miraculo a Jehovah promulgatae et digito Ipsius scriptae fuerunt, ut scirent quod Leges illae non modo Leges civiles et morales essent, sed etiam Leges spirituales, et quod facere contra illas non modo esset malum facere contra concivem et contra societatem, sed etiam esset peccare contra Deum quare Leges illae, per promulgationem e monte Sinai a Jehovah, factae sunt Leges Religionis. Evidens enim est, quod quicquid Jehovah Deus mandat, hoc mandet ut Religionis sit, et quod faciendum sit propter Ipsum, et propter hominem ut salvetur. Illae Leges, quia fuerunt primitiae Ecclesiae a Domino apud Gentem Israeliticam instaurandae, et quia erant in brevi summario complexus omnium Religionis, per quae conjunctio Domini cum homine et hominis cum Domino datur, ideo tam sanctae fuerunt, ut nihil sanctius. Quod sanctissimae fuerint, constare potest ex eo:

Quod Ipse Jehovah, hoc est Dominus, descenderit in igne, et quod tunc fumaverit et contremuerit Mons, et quod "fuerint tonitrua, fulgura, nubes gravis et vox buccinae," (Exodus 19:16, 18; Deuteronomius 5:19-23 (B.A. 22-26));

Quod populus ante descensum Jehovae se praeparaverit et sanctificaverit per tres dies, (Exodus 19:10-11, 15);

Quod Mons circumseptus fuerit, ne quisquam ad ima ejus appropinquaret, ne moreretur, (Exodus 19:12-13, 20-23; 24:1-2);

Quod Lex illa inscripta sit "binis tabulis lapideis, et quod scripta sit digito Dei," (Exodus 31:18; 32:15-16; Deuteronomius 9:10).;

Quod Moses, cum illas Tabulas secunda vice e Monte deportavit, facie radiaverit, (Exodus 34:29-35);

Quod Tabulae illae repositae sint in Arca, (Exodus 25:16; 40:20; Deuteronomius 10:5; 1 Regnum 8:9);

Quod Locus in Tabernaculo ubi Arca, dictus sit Sanctum Sanctorum, (Exodus 26:33, et alibi);

Quod Arca ex Lege in illa, dicta sit Jehovah ibi, (Numeri 10:35-36; 2 Samuelis 6:2; Psalm. 132:8); 2

Quod Jehovah locutus sit cum Mose supra Arcam, (Exodus 25:22; Numeri 7:89);

Quod propter sanctitatem illius Legis non licuerit Aharoni intrare intra Velum, ubi Arca, nisi cum sacrificiis et suffitu, ne moreretur, (Leviticus 16:2-14, seq.);

Quod ex praesentia et potentia Domini in Lege quae in Arca, aquae Jordanis discissae sint, et quamdiu illa in medio quiescebat, populus in sicco transiverit, (Josua 3:1-17; 4:5-20);

Quod per circumlationem Arcae muri Jerichuntis deciderint, (Josua 6:1-20);

Quod Dagon deus Philisthaeorum coram Arca in terram deciderit, et postea super Limine fani, divulsus a capite, jacuerit, (1 Samuelis 5:3-4);

Quod Ekronitae et Bethschemitae percussi fuerint propter Arcam ad plura millia, (1 Samuelis 5 et 6);

Quod Arca a Davide introducta sit in Sionem cum sacrificiis et jubilo, (2 Samuelis 6:1-19);

Quod tunc Usa, quia tetigit illam, mortuus sit, (2 Samuelis 6:6-7);

Quod Arca in Templo Hierosolymitano fecerit Adytum, (1 Regnum 6:19, seq.; 8:3-9);

Quod Tabulae, quibus Lex erat inscripta, dictae sint Tabulae foederis, et Arca ex illis dicta sit Arca foederis, et ipsa Lex foedus, (Numeri 10:33; Deuteronomius 4:13, 23; 5:2-3; 9:9; Josua 3:11; 1 Regnum 8:19, 21; et alibi).

Quod Lex illa dicta sit "foedus," significat conjunctionem; causa est, quia foedera fiunt amoris, amicitiae, consociationis, ita conjunctionis gratia; inde est, quod dicatur de Domino, quod Erit in Foedus populo, (Esaias 42:6; 49:8); 3

et vocatur "Angelus Foederis," (Malachias 3:1);

et Sanguis Ipsius,

Sanguis Foederis, (Matthaeus 26:28; 4 Sacharias 9:11; Exodus 24:4-10).

Et ideo Verbum dicitur Foedus Vetus et Foedus Novum.

脚注:

1. false pro "falso"

2. 8 pro "28"

3. 8 pro "9"

4. 28 pro "27"

  
/962