圣经文本

 

Ezechiel第29章:12

学习

       

12 Daboque terram Ægypti desertam in medio terrarum desertarum, et civitates ejus in medio urbium subversarum, et erunt desolatæ quadraginta annis : et dispergam Ægyptios in nationes, et ventilabo eos in terras.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#705

学习本章节

  
/962  
  

705. (Vers. 15.) "Ecce venio sicut fur; beatus qui vigilat et servat vestimenta sua" significat Adventum Domini, et tunc Caelum illis qui spectant ad Ipsum, et permanent in vita secundum praecepta Ipsius, quae sunt vera Verbi. - Quod "venire sicut fur," cum de Domino, significet Adventum Ipsius, et tunc Caelum illis qui bene vixerunt, ac Infernum illis qui male vixerunt, videatur supra (164); quod "beatus" dicatur qui vitam aeternam accipit (639); quod "vigilare" significet spiritualiter vivere, hoc est, in veris esse et in vita secundum illa, et spectare ad Dominum (158); et quod "servare vestimenta sua" significet permanere in illis usque ad finem vitae, "vestimenta" enim significant vera investientia (166, 212, 328), ita praecepta Domini in Verbo, quia haec sunt vera. Haec nunc sequuntur in ordine ex illis quae praecedunt; nam praecedit de Adventu Domini, et de Nova Ecclesia; tum de impugnatione ejus ab illis qui e veteri Ecclesia sunt; et quia pugna instat, admonentur qui in veris sunt ex Verbo ut in illis permaneant, ne in praelio (de quo in versu sequente) succumbant.

  
/962  
  

圣经文本

 

Esaias第28章:5

学习

       

5 In die illa erit Dominus exercituum corona gloriæ, et sertum exsultationis residuo populi sui ;