圣经文本

 

Ezechiel第28章:13

学习

       

13 in deliciis paradisi Dei fuisti : omnis lapis pretiosus operimentum tuum : sardius, topazius, et jaspis, chrysolithus, et onyx, et beryllus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus, aurum, opus decoris tui : et foramina tua, in die qua conditus es, præparata sunt.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#10227

学习本章节

  
/10837  
  

10227. ‘Dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae’: quod significet quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia 1 veri ex bono addicaturi sint Domino, constat ex significatione ‘divitis’ quod sit qui abundat veris et bonis, ac eorum cognitionibus, de qua sequitur, ex significatione ‘pauperis’ quod sit qui non abundat illis, de qua etiam sequitur, ex significatione ‘non dare plus et non dare minus’ quod sit aeque omnes, ex significatione ‘dimidii sicli’ quod sint omnia veri ex bono, de qua n. 10221, et ex significatione ‘dare Jehovae’ quod sit addicare Domino, per ‘Jehovam’ enim in Verbo intelligitur Dominus, videantur citata n. 9373; ex his patet quod per ‘dives non dabit plus, et pauper non dabit minus, ex dimidio sicli ad dandum Jehovae’ significetur quod omnes ex quacumque facultate sint, aeque omnia veri ex bono addicaturi sint Domino.

[2] Cum his ita se habet: omnibus est facultas intelligendi et sapiendi, sed quod unus prae altero sapiat, est quia non similiter addicant Domino omnia intelligentiae et sapientiae, quae sunt omnia veri et boni; qui addicant Domino omnia, illi sapiunt prae reliquis, quoniam omnia veri et boni quae faciunt sapientiam influunt ex caelo, hoc est, ex Domino ibi; addicatio omnium Domino aperit interiora hominis versus caelum, agnoscitur enim sic quod nihil veri et boni a semet sit, et quantum id agnoscitur, tantum amor sui decedit, et cum amore sui caligo ex falsis et malis, tantum etiam homo in innocentiam venit, ac in amorem et in fidem in Dominum; inde conjunctio cum Divino, influxus inde ac illustratio; ex his patet unde est quod unus plus et alter minus sapiat, ac quoque cur ‘dives non dabit plus ac pauper minus’, ut nempe omnibus aeque facultas sapiendi sit; non quidem est omnibus aequa facultas sapiendi, sed est aeque, quoniam sapere potest unus et alter.

[3] Per facultatem sapiendi non intelligitur facultas ratiocinandi de veris et bonis ex scientiis, ita nec facultas confirmandi quicquid lubet; sed facultas perspiciendi quid verum et bonum, eligendi quod convenit, ac applicandi usibus vitae; qui addicant omnia Domino, illi perspiciunt, eligunt, et applicant, qui autem non addicant Domino sed sibi, illi sciunt solum ratiocinari de veris et bonis; nec vident quicquam nisi quae aliorum sunt, non ex ratione sed ex activo memoriae; quoniam introspicere in ipsa vera nequeunt, stant foris, et confirmant quicquid accipiunt, sive verum sit sive falsum; qui ex scientiis eruditius hoc facere possunt, prae aliis a mundo creduntur sapere; sed quo plus sibi tribuunt omnia, ita quo plus amant quae ipsi ex se cogitant, eo magis insaniunt, confirmant enim falsa prae veris et mala prae bonis; non enim aliunde lucem habent quam a fallaciis et apparentiis quae in mundo sunt, et inde a suo lumine, quod lumen naturale vocatur, separato a luce caeli, quod lumen cum separatum est, quoad vera et bona quae caeli sunt, est mera caligo.

[4] Quod divitiae et opes sint illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, proinde etiam cognitiones 2 veri et boni, quae etiam opes et divitiae spirituales vocantur, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Esaiam,

Visitabo super fructum superbiae regis Aschuris, ideo quod dixit, In virtute manus meae feci, et per sapientiam meam, quia intelligens sum; unde removebo terminos populorum, et thesauros eorum depopulabor; inveniet sicut nidum manus mea opes populorum, 10:12-14;

agitur ibi in sensu interno de illis qui fidunt suae propriae intelligentiae, nec credunt quod vera sapientia 3 e caelo veniat sed ex semet; ‘rex Aschuris’ est ratiocinatio, hic ex propria intelligentia, n. 1186, ‘inde depopulari thesauros et opes populorum’ est destruere illa quae vera intelligentiae et sapientiae sunt:

[5] apud eundem,

Propheticum de bestiis meridiei; portant super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, ad Aegyptum, 30:6, 7;

‘bestiae meridiei’ sunt qui intra Ecclesiam 4 sunt, ita in luce veri ex Verbo, sed usque Verbum non legunt nisi solum propter scientiam et non propter usus vitae, ‘meridies’ enim est ubi lux veri, ita ubi Verbum, n. 3195, 3708, 5672, 9642, ‘asinus’ est scientia, et quoque ‘camelus’, ut et ‘Aegyptus’; quod ‘asinus’, videatur n. 5492, 5741, 7024, quod ‘camelus’, n. 3048, 3071, 3143, 3145, 4156, et quod ‘Aegyptus’, citata n. 9391; quod haec prophetica in spirituali sensu intelligenda sint, constare potest ex eo quod absque illo sensu nemo sciat quid 5 sunt bestiae meridiei, quid portare super umero asinorum opes suas, et super dorso camelorum thesauros suos, et hoc ad Aegyptum:

[6] apud eundem,

Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, 45:3;

‘thesauri tenebrarum et occultae opes latebrarum’ 6 sunt talia quae sunt intelligentiae et sapientiae caelestis, quae a naturali homine abscondita sunt:

[7] apud Jeremiam,

Peccatum Jehudae est scriptum stylo ferri: mons Mi in agro, facultates tuas, et omnes thesauros tuos in praedam dabo, xvii [1, ] 3;

Jehudah dicitur ‘mons in agro’ 7 quia apud illum erat repraesentativum Ecclesiae caelestis, ‘mons’ enim est amor Ecclesiae caelestis, n. 6435, et ‘ager’ est Ecclesia, n. 2971, 3766, 7502, 9139, 9295; ‘facultates et thesauri’ 8 quae darentur in praedam, 9 sunt omnia vera et bona Ecclesiae, quae dissiparentur:

[8] apud eundem,

Propter confidentiam tuam in operibus tuis et in thesauris tuis, etiam tu capieris, 10 48:7;

thesauri' etiam hic pro Ecclesiae 11 doctrinalibus et cognitionibus:

[9] apud eundem,

Gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, et contra promiscuam turbam quae in medio ejus; gladie contra thesauros ejus ut diripiantur; siccitas super aquas ut exarescant, 50:36, 37, [, 38];

haec contra Chaldaeos, per quos intelliguntur qui in cultu externo sunt absque interno, 12 sic qui ore profitentur vera Verbi sed corde negant; ‘gladius’ est falsum pugnans contra vera, n. 2799, 4499, 6353, 7102, 8294, ‘equi’ sunt intellectuale, n. 2760-2762, 3217, 5321, ‘currus’ sunt illa quae doctrinae, n. 5321, 8215, ‘thesauri qui diriperentur’ sunt vera et bona Ecclesiae, quae per applicationem ad mala amorum sui et mundi 13 perverterentur et perirent, ‘siccitas super aquis ut exarescant’ est deprivatio et consumptio verorum fidei; quod ‘aqua’ sit verum fidei,

[10] videatur n. 2702, 3058, 3424, 4976, 8568, 9323; quis non videre potest 14 quod sensus litteralis non sit genuinus sensus istorum verborum? nam quid sancti, aut quid Ecclesiae, aut quid caeli, 15 aut quis sensus 16 inest his, quod gladius esset contra equos, contra currus, contra promiscuam turbam, contra thesauros, et quod siccitas esset super aquas ut exarescant? 17 quare ex his et ex reliquis Verbi manifeste videri potest quod sensus spiritualis, qui differt a naturali, insit singulis, et quod Verbum absque illo sensu non sanctum dici queat, et quod in perplurimis locis ne quidem possit capi:

[11] apud eundem,

Babel, quae habitas super aquis multis, magna thesauris, 51:13;

‘Babel’ sunt qui possident Verbum, et inde omnia vera et bona Ecclesiae, sed qui applicant illa ad amorem sui, et sic profanant, n. 1326; quod etiam repraesentabatur per quod rex Babelis sumpserit omnia vasa templi, quae erant ex auro et argento, et quod biberit ex illis, atque tunc laudaverit deos auri et argenti, Dan. 5:2-4 seq. ; inde dicitur ‘Babel habitans super aquis multis, magna thesauris’; ‘aquae’ sunt vera, et in opposito sensu falsa, n. 2702, 3058, 4976, 8568, 9323; hoc describitur amplius in Apocalypsi, ubi divitiae Babylonis, quae ibi vocantur ‘merces’ recensentur, xviii:

[12] apud Ezechielem,

Adducam contra Tyrum Nebuchadnezarem, per ungulas equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas; diripient opes tuas, et praedabuntur merces tuas, 26:7, [11, ] 12;

per ‘Tyrum’ intelligitur Ecclesia quoad cognitiones boni et veri, n. 1201, per ‘Nebuchadnezarem regem Babelis’ intelligitur 18 profanum quod vastat, n. 1327 fin. ; quod fit cum vera et bona 19 Verbi inserviunt pro mediis ad favendum malis amorum sui et mundi, per sinistram applicationem; tunc enim 20 illorum amorum mala intus in corde sunt, et sancta Ecclesiae in ore; ‘ungulae equorum’ sunt extrema naturalia, 21 quae sunt scientifica mere sensualia, n. 7729, et ‘plateae’ sunt vera fidei, n. 2336, ‘opes et merces’ sunt cognitiones boni et veri;

[13] quia per Tyrum 22 cognitiones boni et veri significantur, n. 1201, ideo ubi de Tyro in Verbo agitur, etiam de varii generis mercibus et divitiis agitur, ut apud eundem,

Tharschisch negotiatrix tua, per multitudinem omnium opum in argento, ferro, stanno, et plumbo. Damascus negotiatrix tua prae multitudine omnium opum: per multitudinem opum tuarum et mercatus tuos, ditasti omnes reges terrae, 27:1-fin. :

apud eundem,

In sapientia tua et in intelligentia tua feceras tibi opes; aurum et argentum in thesauris tuis; per multitudinem sapientiae tuae multiplicasti tibi opes, 28:[4, 5];

etiam de Tyro; 23 per quae manifeste patet quod per ‘opes et divitias’ in Verbo intelligantur opes et divitiae spirituales, quae sunt cognitiones boni et veri, ita quae sunt media sapientiae:

[14] etiam apud Sachariam,

Tyrus colligit argentum sicut pulverem, et aurum sicut coenum platearum; ecce Dominus depauperabit eam et excutiet in mare opes ejus, 9:3, 4:

et apud Davidem,

Filia Tyri offeret tibi 24 munus, filia regis; facies tuas deprecabuntur divites populi, Ps. 45:13 25 [KJV 12];

describitur ibi Ecclesia quoad affectionem veri, et vocatur ‘filia regis’, nam ‘filia’ est 26 Ecclesia quoad affectionem, n. 27 2362, 3963, 6729, 28 9055 fin. , et ‘rex’ est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3670, 4575, 4581 4966, 6148; quapropter dicitur quod filia Tyri offeret munus, et quod divites populi deprecabuntur facies; ‘divites populi’ sunt qui abundant 29 veris et bonis:

[15] apud Hoscheam,

Dixit Ephraim, Profecto ditatus sum, inveni opes mihi, 12:9 [KJV 8];

per ‘ditatus sum et inveni opes mihi’ nec intelligitur quod ditatus sit divitiis et opibus mundanis, sed caelestibus, nam per ‘Ephraim’ intelligitur intellectuale Ecclesiae, 30 quod illustratur cum legitur Verbum, n. 31 5354, 6222, 6238, 6267:

[16] apud Johannem,

Angelo Ecclesiae Laodicensium, Quia dicis quod dives sim, et ditatus sim, et nullius opis indigeam, cum non scias quod tu sis miser, et miserabilis, et egenus, et caecus, et nudus; consulo tibi ut emas a Me aurum igne purificatum ut ditescas, et vestimenta alba ut induaris, Apoc. 3:[14, ] 17, 18; agitur ibi de Ecclesia, quae omne Ecclesiae ponit in nudis cognitionibus, ac inde se prae aliis effert, cum tamen cognitiones non sunt nisi quam media ad emendandam et perficiendam vitam; quare qui illas possidet absque vita secundum illas, est miser, miserabilis, egenus, caecus, et nudus; ‘emere aurum’ igne purificatum est comparare sibi a Domino genuinum bonum, ac ‘vestimenta alba’ est comparare sibi a Domino genuina vera ex illo bono; quod ‘aurum’ sit bonum amoris, videantur citata n. 9874, et quod ‘vestimenta’ sint vera fidei, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 9212, 9216, 9814, 9952:

[17] apud Jeremiam,

Ego Jehovah dans 32 cuique juxta vias ejus, juxta fructus operum ejus; sicut perdix colligit sed non parit, facit divitias sed non cum judicio; in medio dierum suorum deseret illas; in postremitate dierum fiet stultus, 17:[10, ] 11; agitur ibi de illis qui comparant sibi cognitiones absque fine alius usus quam ut ditescant, hoc est, ut sciant, cum tamen vita est cui inserviturae; hoc intelligitur per ‘colligere sicut perdix et tamen non parere’, et per ‘facere divitias, sed non cum judicio’:

[18] apud Lucam,

33 Quisquis ex vobis qui non abnegat omnes suas facultates, non potest Meus esse discipulus, 14:33;

qui non scit 34 quod ‘facultates’ in sensu interno sint divitiae et opes spirituales, quae sunt cognitiones ex Verbo, nequaquam aliter scire potest quam quod deprivaturus se sit omnibus opibus ut salvari possit, cum tamen non ille sensus istorum verborum est; per ‘facultates’ ibi intelliguntur omnia quae ex propria intelligentia sunt; nemo enim 35 potest sapere ex se sed ex Domino; quapropter ‘abnegare omnes facultates’ est sibi nihil intelligentiae et sapientiae tribuere; et qui hoc non facit, non potest instrui a Domino, hoc est, discipulus Ipsius esse.

[19] Quia per facultates, divitias, opes, argentum, et aurum, significantur illa quae sunt intelligentiae et sapientiae, ideo quoque a Domino comparatur regnum caelorum thesauro abscondito in agro, Matth. 13:44, et dicitur quod facerent sibi thesaurum non deficientem in caelis; quoniam ubi thesaurus ibi cor, Matth. 6:19, [20, 21; ] Luc. 12:33, 34 36 ;

[20] qui non sciunt quod per ‘divites’ intelligantur qui possident cognitiones veri et boni, ita qui habent Verbum, et quod per ‘pauperes’ intelligantur qui non possident illas, sed usque qui desiderant illas, non aliter scire possunt quam quod per divitem qui induebatur purpura et bysso, et per pauperem qui projectus ad vestibulum ejus, Luc. xvi, intelligatur dives et pauper in communi sensu; cum tamen per ‘divitem’ ibi intelligitur gens Judaica, quae habebat Verbum, 37 per ‘purpuram qua indutus’ genuinum bonum, n. 9467, et per ‘byssum’ genuinum verum, n. 5319, 9469, 9596, 9744, et per ‘ 38 pauperem projectum ad vestibulum’ intelliguntur qui extra Ecclesiam et non habent Verbum, et tamen desiderant vera et bona caeli et Ecclesiae;

[21] inde etiam patet quod per ‘divites’ intelligantur qui habent Verbum, proinde Divina Vera, ut quoque in prophetico 39 Marias apud Lucam,

Deus esurientes implevit bonis, et divites 40 emisit inanes, 1:53;

‘esurientes’ ibi sunt qui alibi vocantur pauperes, ita qui non habent panem et aquam, et sic qui sunt in fame, et in siti, hoc est, qui non sciunt bonum et verum et usque desiderant illa; per ‘panem et aquam’ 41 in Verbo significantur bonum et verum, n. 9323, ac per ‘esurire et sitire’, ita per ‘famem et sitim’ significatur desiderium ad illa.

[22] Tales per ‘pauperes’ etiam intelliguntur alibi, ut apud Lucam,

Beati pauperes, quia eorum est regnum caelorum; beati esurientes, quoniam saturabimini, 6:20, 21:

apud eundem,

Paterfamilias dixit servo ut abiret in plateas et vicos urbis, et introduceret pauperes, mancos, claudos, et caecos, 14:21:

apud eundem,

42 Pauperibus praedicabitur evangelium, 7:22:

apud Matthaeum, Pauperes audiunt evangelium, 11:5:

apud Esaiam,

Tunc pascent primogeniti pauperum, et egeni confidenter cubabunt, 14:30:

apud eundem,

Egeni hominum in Sancto Israelis exultabunt, 29:19:

apud Zephaniam, Relinquam in medio tui populum miserum et pauperem, qui sperabunt in nomine Jehovae, hi pascent et requiescent, nec terrefaciens, 3:12, 13:

et apud Esaiam,

Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit; Ego Jehovah exaudiam eos, aperiam super clivis fluvios et in medio vallium fontes ponam, 41:17, 18;

[23] ‘pauperes et egeni quaerentes aquam’ sunt qui desiderant cognitiones boni et veri; ‘aqua’ est verum; desiderium describitur per quod lingua eorum siti deficiat; et abundantia quam habituri, per quod aperientur fluvii super clivis, et fontes in medio vallium; ex his porro patet quod caelestia, quae sunt 43 veri' fidei et boni amoris, intelligantur per terrestria, quae sunt aquae, fluvii super clivis, fontes in vallibus, 44 et quod hic sensus sit litteralis Verbi, 45 ille autem spiritualis, et quod Verbum per hunc sensum sit Divinum, 46 et quod absque illo non sit.

[24] Quod opes et divitiae significent talia quae sunt intelligentiae et sapientiae, est quoque ex 47 correspondentia; in caelo enim apud angelos apparent omnia sicut fulgentia ex auro, argento, et lapidibus pretiosis 48 , et hoc quia in intelligentia veri et in sapientia boni sunt, interiora enim angelorum sistuntur ita spectabilia ex correspondentia; etiam apud spiritus qui infra caelos sunt, sunt divitiae in apparentia secundum statum receptionis veri et boni a Domino.

脚注:

1. vera et bona altered to veri ex bono compare Arcana Coelestia 10214

2. boni et veri

3. The Manuscript inserts, quae est veri et boni coelestis, .

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. sint

6. pro talibus

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. qui

9. significant

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts veris et bonis, seu.

12. The Manuscript inserts et.

13. pervertentur et sic peribunt

14. quod alius sensus illis verbis insit, quam qui est secundum literam

15. imo

16. inesset

17. quare inde et ex reliquis Verbi, videri potest, quod sensus spiritualis, qui differt a naturali insit singulis Verbi, et quod Verbum absque illo non sanctumdiciqueat, imo plurimis in locis ne quidem capi

18. qui vastat illam

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. illa

21. et

22. hae

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. affectio

27. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

28. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

29. cognitionibus veri et boni

30. ita perceptio ex illustratione cum legitur Verbum, quid verum et bonum

31. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

32. viro

33. Omnis

34. quid facultates in sensu spirituali hic significant

35. The Manuscript places this after se.

36. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

37. purpura, qua indutus, est genuinum bonum, et byssus est genuinum verum, et per pauperem intelligebantur qui extra Ecclesiam, et non habebant Verbum, et tamen desiderabant

38. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

39. Elisabethae in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

40. dimisit

41. The Manuscript inserts enim.

42. The Manuscript inserts Quod.

43. vera, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

44. The Manuscript deletes et, and inserts ita.

45. sed ille

46. ut quoque vocatur, at

47. correspondentiis

48. The Manuscript inserts plurium colorum.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9212

学习本章节

  
/10837  
  

9212. ‘Si oppignerando oppigneraveris vestem socii tui’: quod significet si 1 vera scientifica per fallacias ex sensualibus disparentur, constat ex significatione ‘oppignerare’ quod sit pro communicatis bonis tesseram recipere, ‘pignus’ enim est tessera pro bonis quae mutuo dantur; cum loco horum spiritualia intelliguntur, tunc communicare bona est instruere in veris, ac tessera seu pignus hic est verum sensuale, nam per ‘vestem’ hic quae pignori datur, significatur ultimum naturalis, quod est sensuale; hoc quia abundat fallaciis, et fallaciae vera exstinguunt, ideo per ' 2 oppignerare vestem socii tui' significatur disparatio verorum per fallacias ex sensualibus; quod haec significentur, constat ex serie rerum sequentium in sensu interno.

[2] Per ‘vestem’ in genere significatur omne id quod alterum investit, ita quicquid respective exterius est; 3 inde externus seu naturalis homo vocatur vestis respective ad internum seu spiritualem; similiter verum vocatur vestis respective ad bonum, quia verum investit bonum; pariter verum scientificum respective ad verum fidei quod interni hominis est; sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem, est vestis respective ad verum scientificum. Quod ‘vestes’ sint inferiora quae tegunt superiora, seu quod idem, quod sint exteriora quae tegunt interiora, videatur n. 2576, 5248, in genere quod sint vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, quod sint vera scientifica, n. 6918, et quod sint sensualia, n. 9158; quod sensuale sit ultimum vitae apud hominem, n. 4009, 5077, 5125, 5128, 5767, 5774, 6201, 6313, 7442, 7693, et quod sensuale in fallaciis sit, n. 5084, 5089, 6201, 6948, 6949, 7442.

[3] Quod ‘vestes’ sint vera, ducit originem ex repraesentativis in altera vita; ibi angeli et spiritus apparent vestibus induti secundum status 4 fidei seu veri in quo sunt, et vestes illorum variantur secundum mutationes status illius; qui in genuino vero sunt induti apparent vestibus albis, et qui in veris ex bono vestibus 5 splendentibus; qui autem solum in bono, ut angeli intimi caeli, qui caelestes vocantur, apparent nudi; inde nunc est quod vestes sint vera, et quod per ‘vestes’ in Verbo significentur vera, ut constare potest ex locis prius ostensis, quibus adjicere licet haec apud Evangelistas:

[4] apud Matthaeum,

Cum Jesus transformatus est, splenduit facies Ipsius sicut sol, et vestimenta Ipsius facta sunt sicut lux, 17:2;

per ‘faciem’ in Verbo significantur interiora, 6 imprimis affectiones, n. 358, 1999, 2434, 3527, 3573, 4066, 4796, 4797, 5102, 5695, 6604, 6848, 6849, et per ‘faciem Dei’ ipsum Bonum, n. 222, 223, 5585; 7 per ‘solem’ amor Divinus, n. 2441, 2495, 3636, 3643, 4060, 4321 fin. , 4696, 7083, 8644; inde patet quid 8 significat quod ‘Dominus splenduerit facie sicut sol’, quod nempe interiora Ipsius essent Bonum Divini Amoris; quod ‘vestimenta Ipsius facta sint sicut lux’ 8 significat Divinum Verum procedens ab Ipso, hoc quoque in caelo apparet ut lux, n. 1521, 1619-1632, 3195, 3222, 3485, 3636, 3643, 4415, 5400, 8644:

apud eundem,

[5] Cum Jesus appropinquavit ad Hierosolymam, adduxerunt asinam et pullum, et imposuerunt super eos vestimenta sua, et collocarunt Ipsum super illa: plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via, alii vero amputabant ramos de arboribus et sternebant in via, 21:1, 7, 8; ‘equitare super asina et pullo ejus’ erat repraesentativum summa Judicis et Regis, videatur n. 2781; 9 ut quoque patet ab illis quaevers. 5praecedunt, Dicite filiae Zionis, Ecce Rex tuus venit tibi, mansuetus, sedens super asina et super pullo filio subjugalis: tum quoque apud Marcum 11:1-12; apud Lucam 19:28-41; apud Johannem 12:12-16; apud Sachariam 9:9, 10;

ubi de Domino dicitur quod equitaret super asino et super asello filio asinarum, et ibi vocatur ‘Rex’, et adjicitur quod dominium Ipsius erit a mari usque ad mare, et a fluvio usque ad fines terrae; quod summus judex equitaverit super asina, et filii ejus super asellis, videatur Jud. 5:9, 10, 10:3, 4, 12:14, et quod rex equitaverit super mula, et filii regis super mulis, 1 Reg. 1:33, 38, 44, 45; 2 Sam. 13:29;

[6] quod discipuli imposuerint asinae et pullo ejus sua vestimenta, repraesentabat quod vera in omni complexu Domino ut summo Judici et Regi substrata essent, discipuli enim repraesentabant Ecclesiam Domini quoad vera et bona, videatur n. 2129, 3488, 3858 fin. , 6397, et vestimenta eorum ipsa vera, n. 4545, 4763, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093; similiter quod turba sterneret vestimenta sua in via, et quoque ramos arborum; quod straverint in via, erat quoque quia per ‘viam’ significatur verum per quod homo Ecclesiae ducitur, videatur n. 627, 2333, 3477; quod etiam straverint ramos arborum, erat quia ‘arbores’ significabant perceptiones ut et cognitiones veri et boni, n. 2682, 2722, 2972, 4552, 7692, inde ‘rami’ sunt ipsa vera; quod ita factum sit, etiam fuerat ex sollemni ritu cum in sua pompa equitaverunt summi judices et reges, quorum tunc asinabus et mulis vestimenta sua imponebant principes populi, et ipse populus 10 sternebat sua vestimenta super via, aut loco illorum ramos arborum; nam judiciale in caelo est Divinum Verum ex Bono, et regium est Divinum Verum, n. 1728, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148:

[7] apud Lucem,

Nemo adjectionem vestimenti novi adjicit in vestimentum vetus; sic novum scindit, et veteri non convenit 11 commissura a novo, 5:36;

Dominus hac similitudine usus est ad describendum verum Ecclesiae novae et verum Ecclesiae veteris, nam ‘vestimentum’ est verum; assuere vel ‘committere’ unum alteri est destruere utrumque, verum enim Ecclesiae novae est interius verum, ita verum pro interno homine, at verum Ecclesiae veteris est exterius verum, ita verum pro 12 externo homine; in hoc vero erat Ecclesia Judaica, haec enim per externa repraesentabat interna, 13 at Ecclesia hodie est in veris internis, quae repraesentabantur, nam Dominus illa vera revelavit; quod haec non conveniant externis ut simul sint, significatur per illa Domini verba; inde quoque patet quod ‘vestimentum’ significet verum Ecclesiae:

[8] apud Johannem,

Jesus dixit ad Petrum, Amen, amen, dico tibi, Cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas; cum autem senueris, extendes 14 manus tuas, alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis, 21:18;

qui non sensum internum Verbi novit non scire potest quid haec involvunt; quod arcana sint, patet; in sensu interno per ‘Petrum’ 15 significatur fides Ecclesiae, videatur praefatio ad Gen. xviii et xxii, et n. 3750, 6000, 6073 fin. , 6344 fin. ; inde per ‘Petrum cum puer’ significatur fides Ecclesiae qualis est in suo initio, et per 'Petrum 16 cum senex' fides Ecclesiae qualis est in suo fine; inde patet quid significat ‘cum eras puer, cingebas lumbos tuos et ambulabas quo volebas’, quod nempe fides Ecclesiae in suo initio sit fides veri ex bono, ita fides charitatis erga proximum et amoris in Dominum, et quod tunc homo Ecclesiae ex libero bonum agat, quia ex Domino; ‘lumbi’ enim sunt bona amoris, n. 3021, 3294, 4280, 4575, 5050-5062, inde ‘cingere lumbos’ est investire bonum veris, ‘ambulare’ est vivere, n. 519, x1794, 8417, 8420, inde ‘ambulare quo vult’ est vivere in libero; illi enim in libero vivunt, seu ex libero agunt, qui in fide sunt ex 17 amore in Dominum 18 ac charitate erga proximum, nam illi a Domino ducuntur, n. 892, 905, 2870-2893, 6325, 9096; ‘cum senueris, extendes manus tuas et alius accinget lumbos tuos et ducet quo non vis’ significat quod fides Ecclesiae in fine suo nulla erit, et quod tunc 19 falsa mali ex amoribus sui et mundi succedent ac servituti subjicient. Hoc arcanum est quod in his Domini verbis latet, quod solum ex sensu eorum interno videri potest. Inde iterum patet quomodo Dominus locutus est, quod nempe ut singulis inesset sensus internus; ob finem ut caelum conjunctum esset mundo per Verbum, nam absque Verbo nulla conjunctio, hoc est, absque Divino Vero revelato; et si nulla conjunctio, perit genus humanum.

脚注:

1. See p 5

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. inde externus homo vocatur vestis respective ad internum, seu naturalis homo respective ad spiritualem

4. fidei eorum seu veri

5. splendescentibus

6. ita

7. The Manuscript inserts et quod.

8. significabat

9. ut repraesentaretur judex discipuli vestimenta sua imponebant super eos, et collocabant Ipsum super vestimenta, quapropter in versu 5 praecendente memoraturex Sachariapropheta, dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus venit tibi mansuetus sedens super asina et super pullo, filio subjugalis: quod discipuli imposuerint super eos vestimenta sua, significabat Ipsi substrata vera in omni complexu, discipuli enim repraesentabant illos, apud quos ea vera, n: 2129, 3488, 3858 fin. 6397, et vestimenta eorum vera in omni complexu; similiter quod turba straverit vestimenta sua super via; quod ita fecerint, fuerat ex solenni ritu, quum equitarent judices et reges, quorum asinibus ac mulis vestimenta sua imponebant magnates, et tunc populus sua vestimenta sternebant super via, nam regium in coelo est Divinum Verum

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. in vero autem interno est Ecclesia hodie, nam haec vera revelavit Dominus; (in the margin) quod hoc verum non conveniat illis qui in vero externo sunt, ac vicissim, itaquod externum cessaturum sit ut in illo vero interno sint

14. manum tuam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

15. intelligitur

16. senem

17. bono amoris

18. et charitatis

19. falsum

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.