圣经文本

 

Ezechiel第23章:42

学习

       

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#672

学习本章节

  
/962  
  

672. (Vers. 7.) "Et unum de quatuor Animalibus dedit septem Angelis septem phialas aureas," significat vera et bona illa, per quae mala et falsa Ecclesiae deteguntur, ex Sensu literae Verbi desumpta. - Quod "quatuor Animalia," quae sunt Cherubi, significent Verbum in ultimis, et custodias ne genuina vera et bona ejus violentur, videatur supra (239); et quia vera et bona Verbi interiora per Sensum literae ejus custodiuntur, ideo ille Sensus Verbi per "unum ex quatuor Animalibus" significatur: per "septem phialas" significatur simile quod per "septem plagas;" sunt enim continentia, et per continentia in Verbo significantur similia quae per contenta, ut per "poculum" simile quod per "vinum," ac per "patinam" simile quod per "cibum;" quod per "pocula," "calices," "phialas," "paropsides," similia significentur quae per contenta, videbitur in nunc sequentibus: quid per "septem Angelos" significatur, supra dictum est: quod "datae sint illis phialae," est quia agitur de influxu veri et boni in Ecclesiam, ut detegantur mala et falsa, ac nuda bona et vera non possunt influere, haec enim non recipiuntur, sed investita vera, qualia sunt in Sensu literae Verbi; et praeterea Dominus operatur semper ex intimis per ultima, seu in pleno: haec causa est, quod "datae sint Angelis phialae," per quas significantur vera et bona continentia, qualia sunt Sensus literae Verbi, per quae falsa et mala deteguntur. Quod Sensus literae Verbi sit continens, videatur in Doctrina Novae Hierosolymae de Scriptura Sacra 27-49. Quod per "phialas," "paropsides," "pocula" et "calices," perque "utres," significentur illa quae in illis continentur, constare potest ex sequentibus locis:

"Dixit Jehovah, Sume Calicem irae e manu Mea, et fac bibere omnes gentes: quando renuerint accipere Calicem, dices, Bibendo bibetis," (Jeremias 25:15-16, 28);

"Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram," (Jeremias 51:7);

"Dabo Calicem sororis in manum tuam, ebrietate et tristitia impleberis, Calice devastationis, Calice sororis tuae Samariae," (Ezechiel 23:31-34);

"Circumibit ad te Calix Jehovae, ut sit vomitus super gloria tua," (Habakuk 2:16);

"Etiam ad te, filia Edomi, transibit Calix; inebriaberis et revelaberis," (Threni 4:21);

"Jehovah pluet super impios, ventos procellarum; portio Calicis eorum," (Psalm. 11:6);

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto et effudit, bibent omnes impii terrae," (Psalm. 75:9 (B.A. 8)); 1

Qui adorant Bestiam "bibent ex vino irae Dei mixto mero in Poculo excandescentiae Ipsius," (Apocalypsis 14:10);

"Excitare, surge Hierosolyma, quae bibisti e manu Jehovae Calicem Irae Ipsius; feces Calicis trepidationis bibisti," (Esaias 51:17);

"Mulier habens aureum Calicem in manu plenum abominationibus, et immunditie scortationis," (Apocalypsis 17:4);

"Duplicate ei dupla; Poculo quo miscuit, miscete ei duplum," (Apocalypsis 18:6);

"Ego pono Hierosolymam in Calicem trepidationis omnibus populis," (Sacharias 12:2);

"Pharisaee caece, purga prius interius 2 Poculi, ut fiat etiam exterius 3 mundum," (Matthaeus 23:25-26; Luca 11:39); Jesus dixit filiis Zebedaei, "An potestis bibere Poculum quod bibiturus sum," (Matthaeus 20:22-23; Marcus 10:38-39);

"Jesus dixit Petro, Poculumne, quod dederit Mihi Pater, nonne bibero illud," (Johannes 18:11);

Jesus in Gethsemane dixit, "Si possibile, transeat a Me Calix hic," (Matthaeus 26:39, 42, 44);

"Jesus accipiens Poculum (dedit illis), dicens, Bibite ex eo omnes; hoc est sanguis Meus, ille Novi Testamenti," (Matthaeus 26:27-28; Marcus 14:23-24; Luca 22:17);

"Jehovah Calix meus, Tu sustentas sortem meam," (Psalm. 16:5);

"Dispones ante me mensam, Poculum meum abundabit," (Psalm. 23:5);

"Quid reddam Jehovae; Calicem salutum accipiam," (Psalm. 116:12-13);

"Potare Calice consolationum," (Jeremias 16 (Jeremias 16:7)).

Simile quod per "calicem" et "poculum" etiam significatur per "phialam," etiam per "utrem"

(Matthaeus 9:17; Luca 5:37-38; Jeremias 13:12; 48:12; Habakuk 2:15).

Simile per "phialas," "thuribula"et "acerras," in quibus suffimenta, significatur quod per "suffitus;" in genere per omnis generis vasa, simile quod per illa quae in illis.

脚注:

1. lxxv. pro "lxv."

2. interius pro "exterius"

3. exterius pro "interius"

  
/962