圣经文本

 

Ezechiel第23章:14

学习

       

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#1368

学习本章节

  
/10837  
  

1368. Quod per ‘Ur Chaldaeorum’ significetur cultus externus in quo falsa, constat ex significatione ‘Chaldaeorum’ in Verbo: ostensum est supra ad vers. 9 quod per ‘Babelem’ significetur cultus in quo interius sunt mala, per ‘Chaldaeam’ autem significatur cultus in quo interius sunt falsa; proinde per Babelem significatur cultus in quo intus nihil boni et per Chaldaeam cultus in quo intus nihil veri; cultus in quo intus nihil bonum et nihil verum, est cultus in quo interius est profanum et idololatricum; quod talis cultus in Verbo per ‘Chaldaem significetur, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

En terra Chaldaeorum, is populus non est, Asshur fundavit eam in 1 ziim; erigent speculatorias turres suas, excitabunt palatia sua; ponet eam in ruinam, 23:13;

‘terra Chaldaeorum qui non populus’ pro falsis, ‘Asshur fundavit’ pro quod ratiocinia, ‘speculatoriae turres’ pro phantasiis:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor vester, Sanctus Israeli Propter vos misi in Babelem, et dejecti vectes omnes eos, et Chaldaeos, quorum in navibus clamor, 43:14 2 ;

‘Babel’ pro cultu in quo interius malum, ‘Chaldaei’ pro cultu in quia interius falsum, ‘naves’ sunt cognitiones veri quae corruptae:

[2] apud eundem,

Sede tacita, et intra in tenebras, filia Chaldaeorum; quia non addes, vocent te dominam regnorum; succensui populo Meo, profanavi hereditatem Meam, et dedi eos in manum tuam; venient tibi duo ista subito in die uno, 3 una orbitas et viduitas; ad plenum venient super te propter multitudinem praestigiarum tuarum, et propter magnitudinem incantationum tuarum, 47:5, 6, 9; hic patet quod ‘Chaldaea’ sit profanatio veri, et vocatur ‘praestigiae et incantationes:

apud eundem,

Exite e Babele, fugite e Chaldaeis, 48:20;

pro e profanatione boni et veri in cultu:

apud Ezechielem,

Notas fac Hierosolymae abominationes ejus; ... pater tuus Emoraeus, et mater tua Hittaea; ... scortata es cum filiis Aegypti; ... scortata es cum filiis Asshuris; ... hinc multiplicasti scortationem tuam... usque in terram Chaldaeam, 16:2, 3, 26, 28, 29; de Ecclesia Judaica in specie; ‘filii Aegypti’ pro scientificis, ‘filii Asshuris’ pro ratiociniis, ‘terra Chaldaea, ad quam multiplicavit scortationem’ pro profanatione veri; quod per ‘Aegyptum, Asshurem et Chaldaeam’ non intelligantur terrae et quod non de alia scortatione, quisque videre potest:

[3] apud eundem,

Scortata est Oholah, et dilexit super amasios, Assyrios propinquos, et scortationes suas ex Aegypto non deseruit, ... addidit ad scortationes suas; et vidit viros, depictum super pariete, imagines Chaldaeorum, pictas minio, cinctas cingulis in lumbis suis, tiaras pendulas tinctas in capitibus suis, aspectus ducum omnes, similitudo filiorum Babelis, Chaldaeorum, terra nativitatis eorum, libidinose amavit eos ad aspectum oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldaeam; ... filii Babelis polluerunt eam per scortationes suas, 23:5, 8, 14-17;

ubi ‘Chaldaei vocantur filii Babelis’ pro veris profanatis in cultu; ‘Oholah’ pro Ecclesia spirituali quae vocatur 4 Samaria:

[4] apud Habakkuk, Ego excitans Chaldaeos, gentem amaram et festinam, pergentem in latitudines terrae, ad possidendum habitacula non sibi; horribilis et terribilis, et ex seipsa judicium ejus et exaltatio ejus exit; cujus leves sunt prae pardis equi, et 5 acuti sunt prae lupis vesperae; et diffundunt se equites ejus, et equites ejus e longinquo adveniunt; advolant sicut aquila festinans ad comedendum; tota ad violentiam venit; desiderium anhelans facierum ejus orientem versus, 1:6, [7, ] 8, 9; describitur hic gens Chaldaea per repraesentativa multa significantia profanationes veri in cultu.

[5] Praeterea describitur Babel et Chaldaea in binis capitibus integris apud Jer. cap. 1 et cap. li;

ubi patet manifeste quid per utramque significetur, quod nempe per ‘Babelem’ profanatio caelestium et per ‘Chaldaeam’ profanatio spiritualium, in cultu. Ex his nunc constat quia per ‘Ur Chaldaeorum’ significatur, quod cultus externus in quo interius profanum idololatricum: quod talis eorum cultus fuerit, etiam datum est instrui ab ipsis.

脚注:

1. See footnote, page 546.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. una is possibly a printer’s mistaken interpolation, Hebrew has no equivalent.

4. See verse 4, Samaria est Oholah.

5. As Apocalypsis Explicata 281, 355, 780. The First Latin Edition has oculi.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.