圣经文本

 

Ezechiel第23章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :

41 sedisti in lecto pulcherrimo, et mensa ornata est ante te : thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam :

42 et vox multitudinis exsultantis erat in ea : et in viris, qui de multitudine hominum adducebantur, et veniebant de deserto, posuerunt armillas in manibus eorum, et coronas speciosas in capitibus eorum.

43 Et dixi ei, quæ attrita est in adulteriis : Nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hæc.

44 Et ingressi sunt ad eam quasi ad mulierem meretricem : sic ingrediebantur ad Oollam et Oolibam, mulieres nefarias.

45 Viri ergo justi sunt : hi judicabunt eas judicio adulterarum, et judicio effundentium sanguinem, quia adulteræ sunt, et sanguis in manibus earum.

46 Hæc enim dicit Dominus Deus : Adduc ad eas multitudinem, et trade eas in tumultum et in rapinam.

47 Et lapidentur lapidibus populorum, et confodiantur gladiis eorum : filios et filias earum interficient, et domos earum igne succendent.

48 Et auferam scelus de terra, et discent omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum.

49 Et dabunt scelus vestrum super vos, et peccata idolorum vestrorum portabitis : et scietis quia ego Dominus Deus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#826

学习本章节

  
/1232  
  

826. [Vers. 14.] "Et seducat habitantes super terra propter signa quae data ei facere coram bestia." Quod significet persuasionem illorum qui ab ecclesia sunt, quod vera sint, per testificationes e Verbo conjunctas ratiociniis e naturali homine, constat ex significatione "seducere", quod sit persuadere falsa, nam persuasio falsi est seductio; ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia sunt (ut supra, n. 821 [a]); ex significatione "signorum", quod sint testificationes et inde persuasiones (ut mox supra, n. 824), hic testificationes ex sensu litterae Verbi; et ex significatione "bestiae", coram qua fecit illa signa, quod sint ratiocinia ex naturali homine (de qua supra, n. 774): quod hic per "signa facta ab hac bestia coram altera" significentur testificationes e sensu litterae Verbi conjunctae ratiociniis e naturali homine, est quia per "bestiam, quae fecit signa" significantur confirmationes e sensu litterae Verbi, et per "bestiam coram qua facta sunt signa" significantur ratiocinia e naturali homine; hic itaque significatur conjunctio confirmationum e Verbo cum ratiociniis illis; et cum conjunguntur, tunc fiunt testificationes et persuasiones: ratiocinia enim e naturali homine in spiritualibus coram mundo non valent, at cum eadem confirmantur e Verbo, valent; causa est, quia Verbum est Divinum, et id in sensu litterae consistit ex apparentiis veri, et ex correspondentiis, in quibus genuina vera, quae intus latent, non nisi quam ex illustrato videri possunt; a non illustrato autem possunt apparentiae veri trahi ad confirmandum falsa sicut vera, nam apud non illustratum fallaciae regnant, et ex fallaciis sunt ratiocinia: illustratus autem videt ex spirituali et simul ex naturali luce, et naturalis lux apud illum illustratur a spirituali; non illustratus vero videt solum ex naturali luce separata a spirituali, quae lux in spiritualibus non lux sed caligo est; haec caligo usque post confirmationes falsi apparet sicut lux veri, sed est sicut lux in infernis, quae coram illis qui ibi sunt apparet ut lux, sed ut primum intrat lux e caelo, vertitur lux ibi in meram caliginem, et cogitatio eorum obstupescit; in infernis in quibus sunt illi qui altius persuaserunt sibi falsa ex dote cogitandi interius quam alii, in luce phantasiae sunt, quae lux ad modum candet, sed haec lux in adhuc magis furvam caliginem vertitur per influxum radiorum lucis e caelo; talis lux est lux confirmationis falsi ex sensu litterae Verbi per ratiocinia ex fallaciis naturalis hominis: inde patet quod lux confirmationis falsi usque ad destructionem Divini Veri, quod in caelo est, sit lux infernalis.

[2] Quoniam in praecedentibus articulis actum est de bonis operibus, velim hic continuare telam, et ostendere quid amor in Dominum. In tertio seu intimo caelo sunt omnes in amore in Dominum a Domino; et illi tales sunt ut vitae suae inscripta vera possideant, et non memoriae sicut angeli inferiorum caelorum; quae etiam causa est quod illi qui in tertio caelo sunt nusquam loquantur de veris, sed solum audiant alios loquentes de illis, ac respondeant vel quod ita sit, vel quod aliquid ita, vel quod non ita: vident enim in se num sint vera quae audiunt, vel num non sint vera, et hoc vident non ex aliquo visu in cogitatione, sicut alii, sed ex affectione veri in intellectu; omnia enim vera apud illos inscripta sunt illorum affectionibus, quae suam essentiam trahunt ex amore caelesti, qui est amor in Dominum; ita vera apud illos unum faciunt cum affectionibus illorum. Et quia illi angeli in amore in Dominum a Domino sunt, illorum vita interior consistit ex meris affectionibus boni et veri ex illo amore; inde est quod non loquantur vera, sed faciant vera, ita bona opera; affectiones enim boni et veri, quae ex illo amore sunt, non possunt aliter quam actu existere; et dum existunt, vocantur usus, ac intelliguntur per bona opera. Percipiunt etiam in se quale usuum seu operum ex affectione ex qua sunt, et quoque eorum differentias ex plurium affectionum conjunctione; ita faciunt omnia cum interiore sapientia. Et quia illi non cogitant vera et inde loquuntur illa, sed modo faciunt illa, et hoc venit ex amore illorum in Dominum, et inde ex solis affectionibus, ex quibus consistit vita eorum, patet quod amor in Dominum consistat in faciendis veris ex affectione illorum, et quod facta illorum sint bona opera; proinde quod amare Dominum sit facere; quod etiam intelligitur per Domini verba apud Johannem,

"Qui habet praecepta mea, et facit illa, ille est qui amat Me:.... qui vero non amat Me, verba mea non servat" (14:21, 24):

et illi intelliguntur per haec apud Jeremiam,

"Dabo legem meam in medio eorum, et super cor illorum scribam illam:.... neque docebunt..quis socium suum, aut quis fratrem suum, ..Agnoscite Jehovam: omnes enim cognoscent Me, a minimo eorum ad maximum eorum" (31:33, 34):

per "legem" intelliguntur omnia Verbi, ita omnia vera et bona caeli; "in medio eorum" significat in vita eorum; et "cor", super quod lex scribetur, significat amorem. Ex his patet quam ampla sit doctrina amoris in Dominum, est enim doctrina omnium affectionum, quae sunt amoris; et unaquaevis affectio sibi inscripta habet vera secundum quale perfectionis ejus, et producit illa actu cum infinita varietate; et affectiones illae non in intellectum sub specie idearum veniunt, sed ad perceptionem sensitivam interiorem sub specie jucunditatum voluntatis; quare non per verba describi possunt. Illi angeli tertii caeli fiunt qui leges vitae ex Verbo hauriunt, ac vivunt secundum illas, et qui colunt Dominum.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Sacharia第2章:7

学习

       

7 O Sion ! fuge, quæ habitas apud filiam Babylonis :