圣经文本

 

Ezechiel第21章:17

学习

       

17 Quin et ego plaudam manu ad manum, et implebo indignationem meam : ego Dominus locutus sum.

来自斯威登堡的著作

 

De Nova Hierosolyma et ejus Doctrina Caelesti#300

学习本章节

  
/325  
  

300. Quod Dominus glorificaverit Humanum suum in mundo.

Quod in Verbo multis agatur de glorificatione Domini (Arcana Coelestia 10828).

Et quod ubi vis in sensu Verbi interno (Arcana Coelestia 2249, 2523, 3245).

Quod Dominus Humanum suum glorificaverit, non Divinum, quia hoc in se glorificatum fuit (Arcana Coelestia 10057).

Quod Dominus in mundum venerit ut glorificaret Humanum suum (Arcana Coelestia 3637, 4286, [4287?], 931).

Quod Dominus glorificaverit Humanum suum per Divinum, quod fuit in Ipso ex conceptione (Arcana Coelestia 4727).

Quod idea de glorificatione Humani Domini haberi possit ex idea regenerationis hominis, quoniam Dominus ita regenerat hominem sicut glorificavit Humanum suum (Arcana Coelestia 3043, 3138, 3212, 3296, 3490, 4402, 5688).

Aliqua de arcanis circa glorificationem Humani Domini (Arcana Coelestia 10057).

Quod Dominus salvaverit genus humanum per id, quod glorificaverit Humanum suum (Arcana Coelestia 1676, 4180).

De statu glorificationis et humiliationis Domini (Arcana Coelestia 1785, 1999, 2159, 6866).

Glorificatio, ubi de Domino, quod sit unitio Ipsius Humani cum Divino, et glorificare quod sit Divinum facere (Arcana Coelestia 1603, 10053, 10828).

  
/325