圣经文本

 

Ezechiel第16章:9

学习

       

9 Et lavi te aqua, et emundavi sanguinem tuum ex te, et unxi te oleo.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#272

学习本章节

  
/1232  
  

272. "Et habebant super capitibus suis coronas aureas." - Quod significet omnia vera in ordinem disposita a Divino Bono, ita quoque omnes caelos priores, constat ex significatione "viginti quatuor seniorum qui super viginti quatuor thronis amicti vestibus albis", quod sint omnia vera caelorum, ita omnes caeli tam superiores quam inferiores (de qua mox supra, n. 270, 271); et ex significatione "coronae aureae", quod sit Divinum Bonum, ex quo vera (de qua sequitur). Omnia vera caeli et ecclesiae sunt ex Divino Bono; vera quae non inde sunt non sunt vera; vera quae non ex bono sunt, sunt sicut crustae absque nucleo, ac sicut domus in qua non homo habitat, sed fera: talia etiam sunt vera quae fidei vocantur absque bono charitatis; bonum charitatis est bonum a Domino, ita Bonum Divinum. Quia nunc "seniores super thronis" significant vera caelorum, et "coronae aureae" bonum ex quo illa, ideo seniores visi sunt cum coronis. Simile significatur per "coronas regum", "reges" enim in sensu repraesentativo significant vera, et "coronae" super capitibus eorum significant bonum ex quo vera: (quod "reges" significent vera, videatur supra, n. 31(a)): inde est quod coronae sint ex auro, "aurum" enim pariter significat bonum (supra, n. 242 (a, d, e)).

[2] Quod "coronae" significent bonum et inde sapientiam, et quod vera sint quae coronantur, constare potest ex sequentibus his locis:

- Apud Davidem,

"Germinare faciam cornu Davidi, disponam lucernam Uncto meo, hostes ejus induam pudore, sed super Ipso florebit corona Ejus" (Psalmuss 132:17, 18);

per "Davidem" ibi, et per "Unctum", intelligitur Dominus (videatur supra, n. 205); per "cornu", Ipsius potentia; "lucerna" est Divinum Verum ex quo Divina intelligentia; per "coronam" Divinum Bonum ex quo Divina sapientia et ex quo regimen Ipsius; mala et falsa sunt "hostes" qui induentur pudore.

[3] Apud eundem,

"Iram exerces cum Uncto tuo, ... damnasti in terram usque coronam Ipsius" (Psalm. 89 [39,] 40 [B.A. Psalm. 89:38, 39]);

ibi etiam "Unctus" pro Domino; "ira" pro statu tentationum, in quo fuit cum in pugnis cum infernis; lamentatio tunc describitur per "iram" et "damnationem", prout ultima Domini in cruce quod desereretur; crux enim erat ultima tentationum seu pugnarum cum infernis, et post ultimam illam induit Divinum Bonum Divini Amoris, et sic univit Divinum Humanum Ipsi Divino quod in Ipso.

[4] Apud Esaiam,

In die illo erit Jehovah Zebaoth in coronam Ornatus, et in cidarim decoris reliquiis populi sui" (28:5);

"corona ornatus" pro sapientia quae est boni a Divino; "cidaris decoris" pro intelligentia quae est veri ex illo bono.

[5] Apud eundem,

"Propter Zionem non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, usque dum exeat sicut splendor justitia ejus, et salus ejus sicut lampas ardeat;... et eris corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei tui" (62:1, 3);

per "Zionem" et "Hierosolymam" intelligitur ecclesia, per "Zionem" ecclesia quae in bono, et per "Hierosolymam" ecclesia quae in veris ex illo bono; inde dicitur "corona decoris in manu Jehovae, et cidaris regni in manu Dei"; "corona decoris" est sapientia quae boni, ac "cidaris regni" est intelligentia quae veri; et quia per "coronam" significatur sapientia quae boni, ideo dicitur "in manu Jehovae", et quia per "cidarim" significatur intelligentia quae veri, ideo dicitur "in manu Dei", nam ubi agitur de bono dicitur "Jehovah", et ubi de vero dicitur "Deus" (videatur n. 2586, 2769, 6905).

[6] Apud Jeremiam,

"Dic regi et dominae, Demittite vos, sedete, quia descendit ornamentum capitis vestri, corona decoris vestri" (13:18);

"corona decoris" pro sapientia quae boni ("decus" est Divinum Verum ecclesiae, n. 9815).

[7] Apud eundem,

"Cessavit gaudium cordis nostri, conversa est in luctum chorea nostra; cecidit corona capitis nostri" (Threni 5:15, 16);

"corona capitis" quae cecidit, pro sapientia quae illis qui ab ecclesia per Divinum Verum, quae cessavit una cum beatitudine interna.

[8] Apud Ezechielem,

"Dedi monile super nasum tuum, et inaures super aures tuas, et coronam ornatus super caput tuum" (16:12);

agitur ibi de Hierosolyma quae est ecclesia, ibi de ejus prima instauratione; per "monile super nasum" significatur perceptio boni; per "inaures super aures" significatur perceptio veri et obedientia; per "coronam super caput" significatur sapientia inde.

Apud Hiobum,

"Gloriam a me abstraxit, et removit coronam capitis mei" (19:9);

"gloria" pro intelligentia ex Divino Vero; "corona capitis" pro sapientia inde.

[9] In Apocalypsi,

"Vidi, cum ecce equus albus, et sedens super illo habens arcum, cui data est corona; Hic exivit vincens et ut vinceret" (6:2);

"equus albus et Sedens super illo", est Dominus quoad Verbum; "arcus" est doctrina veri per quam pugnatur; inde patet quod "corona", quia de Domino, sit Divinum Bonum, quod induit etiam quoad Humanum, ut victoriae praemium.

[10] Et alibi,

"Postea vidi, cum ecce nubes (alba), et super nube sedens similis Filio hominis, habens super capite suo coronam auream, et in manu sua falcem acutam" (14:14);

"nubes alba" pro Verbi sensu litterali (n. 4060, 1 4391, 2 5922, 6343, 6752, 8281 (, 8781]); "Filius hominis" pro Domino quoad Divinum Verum; "corona aurea" pro Divino Bono ex quo Divinum Verum; "falx acuta" pro dissipatione mali et falsi.

[11] Quod "corona" sit Divinum Bonum ex quo Divinum Verum, repraesentabatur per bracteam auri a facie cidaris quae super Aharonem, quae bractea etiam, vocabatur "corona" et "coronamentum", de qua ita in Exodo,

"Facies bracteam auri, et sculpes super illa sculptura sigilli, Sanctitas Jehovae; et pones illam super filo hyacinthini, et erit super cidari e regione faciei" (28:36, 37).

Quod illa bractea dicatur "corona sanctitatis" et "coronamentum", videatur Exodus 39:30; Leviticus 8:9. (Sed quid per illa in specie significatur, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 9930-9936, ubi singula explicata sunt.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#30

学习本章节

  
/1232  
  

30. "Amanti nos et lavanti nos a peccatis nostris in sanguine suo." - Quod significet Ipsius Amorem, et regenerationem per vera quae ab Ipso, constat ex significatione "lavare a peccatis", quod sit regenerare (de qua in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 202-209) et ex significatione "in sanguine suo", quod sit per vera quae ab Ipso (de qua in eadem Doctrina, n. 210-213, et ex Arcanis Caelestibus ibi, n. 217, 219, 222).

Quod "sanguis" Domini significet vera ex bono, ita vera ex Domino, aegre potest percipi et credi ab homine qui nihil de sensu spirituali Verbi scit; et praeterea apparet remotum intelligere vera a Domino loco "sanguinis" Ipsius; sed usque non aliud intelligitur per "sanguinem" Domini in caelo, et hoc ex causa, quia Dominus ibi est Divinum Verum unitum Divino Bono; inde nemo ibi de sanguine et carne Ipsius cogitat. Cogitationem de illis vocant materialem, quae non datur apud illos. Dicunt etiam quod nec sciant quod caro et sanguis 1 nominentur in Verbo, ex causa quia illa quae sunt sensus litterae verbi vertuntur apud illos in spiritualia, quoniam illi spirituales sunt et non naturales; ita "caro", ubi dicitur de Domino, in Divinum Bonum, et "sanguis" in Divinum Verum, utrumque procedens a Domino.

[2] Quod "caro" et "sanguis" nominentur in sensu litterae Verbi, est causa ut spiritualia correspondentia percipiantur in caelo: nam omnia spiritualia desinunt in naturalia, et in his habent suum planum ultimum; quare Divinum transiens caelos desinit in id, et ibi subsistit, comparative sicut domus super suo fundamento, et tunc est in suo pleno; inde est quod Verbum in littera tale sit, et quod "caro" et "sanguis" nominentur. Sed usque mirantur angeli quod homo ecclesiae, qui ex Verbo etiam spiritualis fieri potest, non ultra sensum litterae se patiatur elevari, ac de Domino et Ipsius carne et sanguine non spiritualiter sed materialiter cogitare: sed quia mirati sunt, et dictum est illis quod plerique, imprimis simplices, de illis spiritualiter cogitent; quapropter exploraverunt, num aliquis spiritualiter; et comperti sunt quod plerique, et fere, omnes simplices, cum obiverunt Sanctam Cenam, nihil cogitaverint de carne et sanguine, sed solum de sancto quod illis tunc a Domino; et perceperunt quod hoc jugiter provideatur a Domino, ob causam ut homo ecclesiae in spirituali idea tunc sit, et non in materiali.

[3] Quod materialis manducatio intellecta sit et recepta in doctrinis, est causa quia de Humano Domini cogitaverunt sicut de humano alius hominis, et non tunc simul de Divino in Humano Ipsius, rejicientes vocem Divini Humani; et qui ita de Humano Domini cogitaverunt, non potuerunt nisi quam materialiter de carne et sanguine Ipsius cogitare: aliter si cogitavissent de Domino secundum doctrinam universalem ecclesiae, quae est quod Divinum et Humanum Ipsius sit unica Persona, ac utrumque unitum sicut anima et corpus (videatur supra, n. 10 et 26). Praeterea in Verbo multis in locis nominatur "sanguis", ut et quoque in Apocalypsi Ut (cap. 6:12; 7:14; 8:7, 8; 11:6; 12:11; cap. 14:20; cap. 16:3, 4, 6; 18:24; 19:2, 13);

quare velim in sequentibus per plura confirmare quod per "sanguinem" significetur verum quod a Domino, ac in opposito sensu falsum violentiam inferens illi vero.

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232