圣经文本

 

Ezechiel第16章:8

学习

       

8 Et transivi per te, et vidi te : et ecce tempus tuum, tempus amantium : et expandi amictum meum super te, et operui ignominiam tuam : et juravi tibi, et ingressus sum pactum tecum, ait Dominus Deus, et facta es mihi.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#530

学习本章节

  
/1232  
  

530. "Dicentem voce magna." - Quod significet manifestationem, constat ex significatione "dicere voce magna", quod sit manifestatio, hic de venturo statu ecclesiae circa finem ejus, de quo praedicitur in sequentibus: dicitur "vox magna", quia de Domino, et ad universum caelum (ut mox supra dictum est).

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6465

学习本章节

  
/10837  
  

6465. ‘Et collectus ad populos suos’: quod significet quod esset in bonis et veris naturalis quae a se, constat ab illis supra n. 6451, ubi similia verba; 1 videantur quae ibi allata sunt de existentia et vita boni spiritualis quod Israel, in bonis et veris naturalis inferioris quae sunt filii ejus et duodecim tribus. De existentia interiorum in exterioribus porro sciendum quod omnia non solum apud hominem sed etiam in universa natura, existant per formationes successivas, ita posteriora per formationes a prioribus; inde est quod unaquaevis formatio existat separata ab altera, sed usque quod posterior dependeat a priore, adeo ut non subsistere queat 2 absque priori, nam 3 posterior in suo nexu et in sua forma tenetur a priori 4 ; 5 exinde etiam patet quod in posteriore sint omnia priora in suo ordine; similiter se habet cum modis et viribus quae ab illis ut substantiis procedunt; ita se habet cum interioribus et exterioribus apud hominem, et quoque cum illis quae sunt vitae apud illum.

[2] Qui non concipit interiora et exteriora 6 in homine secundum tales formationes, neutiquam potest ideam habere de homine externo et interno, deque influxu unius in alterum; minus de existentia et vita interioris hominis seu spiritus et de ejus quali, cum externum quod corporeum, per mortem separatur; qui concipit 7 exteriora et interiora sicut continue puriora, et sic per continuum cohaerentia, ita absque distinctione per formationes posteriorum a prioribus, is non potest aliter capere quam quod cum moritur externum, moriatur etiam internum, nam cogitat quod cohaereant, et propter cohaerentiam et continuitatem moriente uno moriatur alterum, quia unum trahit alterum secum. Haec dicta sunt ut sciatur quod internum et externum inter se distincta sint; et quod interiora et exteriora ordine succedant; et quoque quod omnia interiora etiam simul sint in exterioribus, seu quod idem, omnia priora in posterioribus, de qua re in his versibus in sensu interno actum est.

脚注:

1. The Manuscript inserts et.

2. The Manuscript inserts posterior.

3. a priori

4. et quoque est formatio prior in posteriori ut in suo communi ex causa quia posterior inde existit;

5. inde etiam est

6. hominis

7. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.