圣经文本

 

Ezechiel第16章:48

学习

       

48 Vivo ego, dicit Dominus Deus, quia non fecit Sodoma, soror tua, ipsa et filiæ ejus, sicut fecisti tu, et filiæ tuæ.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#531

学习本章节

  
/1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#29

学习本章节

  
/1232  
  

29. "Et lpse Princeps regum terrae." - Quod significet ex quo omne verum ex bono in ecclesia, constat ex significatione "Princeps regum", quod sit a quo omne verum; "princeps" est primarium, et "reges" sunt vera; et quia de Domino, qui hic "Princeps regum" vocatur, est a quo omne verum: (quod "princeps" sit primarium, videatur n. 1482, 2089, 5044; et quod "reds" sint vera, videbitur in explicatione versus sequentis, ubi dicitur, "Et fecit nos reges et sacerdotes", n. 31): et ex significatione "terrae", quod sit ecclesia, de qua sequitur. Qui non scit sensum internum Verbi, non aliter potest scire quam quod reges totius terrae hic intelligantur; at usque non intelliguntur reges, nec terra, sed per "reges" illi omnes qui in veris ex bonu sunt, et per "terram" ecclesia. (Quod per "terram" significetur ecclesia, multis ostensum est in Arcanis Caelestibus, ex quibus haec ibi videantur: - Quod per "terram" significetur regnum Domini et ecclesia, n. 662, 1066, 1068, 1262, 1413, 2928, 3355, 4447, 4535, 5577, 8011, 9325, 9643: ex causa imprimis, quia per "terram" intelligitur Terra Canaan, et ibi fuerat ecclesia ab antiquissimis temporibus, n. 567, 3686, 4447, 4454, 4516, 4517, 5136, 6516, 9325, 9327: et quia in spirituali sensu per "terram" intelligitur gens quae ibi et ejus cultus, n. 1262.

Quod "novum caelum et nova terra" significet ecclesiam in caelis et in terris, n. 1733, 1850, 2117, 2118, 3355, 4535, 10373. Quod per creationem caeli et terrae, in primis capitibus Geneseos, in sensu interno describatur instauratio Ecclesiae Antiquissimae, n. 8891, 9942, 10545:

quod "creare" sit instaurare et regenerare, n. 10373.

Quod "humus" etiam significet ecclesiam, sed "humus" ex receptione seminum, quae sunt vera, "terra" autem ex gente et ejus cultu, n.566, 1 1068, 10570. Praeterea "terra", quia significat ecclesiam, etiam significat religiosum, unde etiam idololatricum; ut "Terra Aegypti", "Terra Philisthaeorum", "Terra Chaldaea" et "Babelis", et plures aliae.

Quod "terra" significet ecclesiam, etiam paucis ostensum videatur in opusculo De Ultimo Judicio 3, 4.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.

  
/1232