圣经文本

 

Ezechiel第16章:38

学习

       

38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#531

学习本章节

  
/1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

De Coelo et de Inferno#183

学习本章节

  
/603  
  

183. [XXI.] DE HABITATIONIBUS ET MANSIONIBUS ANGELORUM.

Quoniam in caelo societates sunt, et vivunt sicut homines, ideo etiam illis sunt habitationes, et illae quoque variae secundum statum vitae cujusvis magnificae illis qui in digniori statu sunt, et minus magnificae illis qui in inferiori. De habitationibus in caelo aliquoties cum angelis locutus sum et dixi, quod hodie vix aliquis crediturus sit, quod habitacula et mansiones illis sint quidam ex causa quia non vident illa quidam quia non sciunt quod angeli homines sint quidam quia credunt quod caelum angelicum sit caelum quod spectatur oculis circum illos, quod quia inane apparet, et putant quod angeli sint formae aetherae, concludunt quod in aethere vivant: praeterea, quod in mundo spirituali sint talia quae in mundo naturali, non capiunt, quia nihil sciunt de spirituali.

[2] Angeli dixerunt quod sciant quod talis ignorantia regnet hodie in mundo, et, quod mirati, maxime intra ecclesiam; ac ibi plus apud intelligentes, quam apud illos quos vocant simplices: dixerunt porro, quod scire possint ex Verbo quod angeli homines sint, quoniam, qui visi sunt, ut homines visi sunt; similiter Dominus, qui omne Humanum suum Secum assumpsit; et quia homines sunt, quod mansiones et habitacula illis sint, et non, secundum quorundam inscitiam, quam vocabant insaniam, volitent in aere, seu quod venti tametsi vocantur spiritus: et quod hoc capere possint, modo extra sua principia de angelis et spiritibus capta cogitent, quod fit cum non in quaestionem et sub cogitationem directam mittunt, num ita sit; est enim cuivis idea communis, quod angeli sint in humana forma, et quod illis sint domicilia, quae vocant habitacula caeli, quae magnifica prae habitaculis terrae sed quod idea haec communis, quae est ex influxu caeli, illico in nihilum cadat, cum mittitur sub intuitionem in medio et cogitationem, num ita sit, quod fit imprimis apud eruditos qui per propriam intelligentiam praecluserunt sibi caelum et viam lucis inde.

[3] Similiter fit cum fide de vita hominis post mortem qui loquitur de illa, et non cogitat simul ex eruditione de anima, aut ex doctrina de reunitione corporis, credit quod post mortem victurus sit homo, et inter angelos si bene vixit, et quod tunc visurus sit magnifica, et percepturus gaudia sed ut primum spectat ad doctrinale de reunitione corporis, aut ad hypotheticum de anima, et obvenit cogitatio num anima talis sit, et sic num ita sit, dissipatur ejus prior idea.

  
/603