圣经文本

 

Ezechiel第16章:38

学习

       

38 Et judicabo te judiciis adulterarum, et effundentium sanguinem : et dabo te in sanguinem furoris et zeli.

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#531

学习本章节

  
/1232  
  

531. "Vae, vae, vae habitantibus super terra et reliquis vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere." - Quod significet gravem lamentationem super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero et inde damnationem, constat ex significatione "vae", quod sit lamentatio super aversione a bono et vero et inde damnatione; et quia ter dicitur "vae", quod sit gravis lamentatio (de qua sequitur); ex significatione "habitantium super terra", quod sint qui ab ecclesia ("terra" est ecclesia, videatur supra, n. 29, 304, 417); et ex significatione "vocum tubae trium angelorum futurorum clangere", quod sint mutationes status ecclesiae, nam per quod "angeli tubis clanxerint", significantur mutationes ex influxu e caelo (videatur supra, n. 502); quod per "tres" significetur completum usque ad finem, videbitur in sequente articulo. Ex his constare potest quod per "Vae, vae, vae habitantibus super terra ex vocibus tubae trium angelorum futurorum clangere", significetur gravis lamentatio super mutationes status ecclesiae in fine ejus propter aversionem a bono et vero ac inde damnationem.

[2] Quod "vae" significet lamentationem super calamitate, periculo, aerumna, pernicie, constare potest a locis in Verbo ubi effertur; hic autem super aversione a bono et vero et inde damnatione, nam de his in sequentibus agitur; et quia aversiones a bono et vero ingravescunt successive in ecclesia usque ad finem ejus, ideo ter dicitur, quodvis pro qualibet successiva ingravescentia mali; ut constare potest a sequentibus, ubi dicitur,

"Vae primum praeteriit, ecce venient adhuc duo vae post haec" (Apocalypsis 9:12);

ac postea,

"Vae secundum praeteriit, ecce vae tertium venit cito" (Apocalypsis 11:14).

[3] Quod "vae" in Verbo significet lamentationem super variis accidentibus, imprimis super malis quae devastant ecclesiam, constare potest a pluribus locis ibi: Ut apud Matthaeum,

"Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae" (23:13, 14, 15, 16, 23, 25, 27, 29);

apud Lucam,

"Vae homini illi per quem filius hominis proditur" (22:22);

apud eundem,

"Vae ei per quem" scandala "veniunt" (17:1);

apud Esaiam,

"Vae adjungentibus domum domui, ...." (5:8);

"Vae surgentibus mane sub auroram siceram persequuntur" (Vers. 11);

"Vae attrahentibus iniquitatem...." (vers. 18);

"Vae dicentibus de malo bonum" (vers. 20);

"Vae sapientibus in oculis suis" (vers. 21);

"Vae heroibus ad potandum vinum" (vers. 22);

et alibi pluries (Ut apud Esai. cap. 3:11; 10:1; 17:12; 18:1; 29:1, 15: cap. 30:1; 31:1; 33:1; 45:9, 10; etc.: Jerem. 22:13 1 : Ezech. 2 13:3; Apocalypsis 18:16, 19).

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#303

学习本章节

  
/1232  
  

303. "Quis est dignus aperire librum et solvere sigilla ejus?" - Quod significet num ullus ibi talis est ut sciat et percipiat status vitae omnium, constat ex significatione "Quis est dignus?" quod sit cui meritum et justitia, et cui omniscientia, ita num ullus talis sit. Quod per "dignum", cum de Domino, significetur meritum et justitia, quae Ipsi soli, videatur supra (n. 293); et quod omniscientia, patet a sequentibus, ubi dicitur quod "Agnus acceperit a dextra Sedentis super throno librum, et aperuerit illum "; per "dextram" enim significatur omniscientia et omnipotentia (videatur supra, n. 297): ex significatione "libri", quod sit status vitae omnium in communi et in particulari (de qua mox supra, n. 299); et ex significatione "aperire illum et solvere sigilla ejus", quod sit scire et percipere; nam cum "liber" significat status vitae omnium, tunc "aperire et solvere sigilla", significat scire et percipere illos, scire enim et percipere praedicatur de statu vitae, at aperire et solvere sigilla de libro; ita verba in sensu interno accommodantur rebus quae significantur per verba in sensu litterae, correspondent namque; quare "aperire" significat scire, ac "solvere sigilla" significat percipere quae aliis prorsus recondita sunt (ut supra, n. 300).

  
/1232