圣经文本

 

Ezechiel第16章:30

学习

       

30 In quo mundabo cor tuum, ait Dominus Deus, cum facias omnia hæc opera mulieris meretricis et procacis ?

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#773

学习本章节

  
/962  
  

773. "Et byssi et purpurae et serici et coccini" significat quod haec illis non amplius sint, quia illis non sunt caelestia bona et vera quibus talia correspondent. -Per supra nominata, quae erant "aurum, argentum, lapis pretiosus et margarita," in genere significantur spiritualia bona et vera, ut supra (772) dictum est; per haec autem, quae sunt "byssus, purpura, sericum et coccinum," in genere significantur caelestia bona et vera; sunt enim apud illos, qui in Caelo et in Ecclesia sunt, bona et vera spiritualia, et sunt bona et vera caelestia; bona et vera spiritualia sunt sapientiae, ac bona et vera caelestia sunt amoris; et quia haec bona et vera nec illis sunt, sed mala et falsa illis opposita, ideo haec dicuntur; sequuntur enim in ordine. Nunc quia similis res cum his est, quae cum prioribus, non opus est ulteriore explicatione, quam quae in praecedente articulo facta est. Quid in specie "byssus" significat, dicetur in sequente capite, ad haec ibi:

"Byssinum sunt justitiae sanctorum," (vers. 8; 814, 815);

quod "purpura" significet bonum caeleste, et "coccinum" verum caeleste, videatur supra (725); per "sericum" significatur bonum et verum caeleste medians, bonum ex mollitie et verum ex splendore; nominatur solum Ezechiel 16:10, 13.

  
/962