圣经文本

 

Ezechiel第16章:1

学习

       

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#213

学习本章节

  
/962  
  

213. "Ne appareat pudor nuditatis tuae," significat ne prophanetur et adulteretur bonum amoris caelestis. - Nemo scire potest, quid significat "pudor nuditatis," nisi qui scit, quod membra generationis in utroque sexu, quae etiam genitalia vocantur, correspondeant amori caelesti: quod correspondentia hominis et omnium membrorum ejus sit cum Caelis, videatur in Opere de Caelo et Inferno Londini anno 1758 edito (87-102); et quod membra genitalia correspondeant amori caelesti, in Arcanis Caelestibus etiam Londini editis (5050-5062). Nunc quia illa membra correspondent amori caelesti, qui est amor tertii seu intimi Caeli, et homo nascitur a parentibus in amores illi amori oppositos, patet quod si non comparat Sibi a Domino bonum amoris et verum sapientiae, quae significantur per "aurum exploratum igne," et per "vestimenta alba," appariturus sit in amore opposito, qui in se est prophanus. Hoc significatur per "retegere nuditatem," et "manifestare pudorem" ejus, in sequentibus locis:

"Beatus qui vigilat et servat vestimenta sua, ne Nudus ambulet, et videantur Pudenda ejus," (Apocalypsis 16:15);

"Filia Babelis et Chaldaeae sede in terra, revela crines tuos, revela femur, transi flumina, reveletur Nuditas tua, etiamque videatur opprobrium tuum," (Esajas 47:1-3); 1

"Vae urbi sanguinum prae multitudine scortationum ejus; retegam fimbrias super facies tuas, et ostendam gentibus Nuditatem tuam, et regnis Ignominiam," (Nahum 3:1, 4-5); 2

Contendite cum matre vestra, ne forte ponam eam Nudam," (Hoschea 2:2-3); 3

"Cum praeterivi te, operui Nuditatem tuam, et lavi te, et vestivi te; sed scortata es, non recordata juventutis tuae, cum esses Nuda et Denudata; propterea revelata est Nuditas tua," (Ezechiel 16:6, seq.);

"Peccatum peccavit Hierosolyma; ideo omnes vilipendunt illam, quia viderunt Nuditatem ejus," (Threni 1:8);

per "Hierosolymam," de qua illa dicta sunt, intelligitur Ecclesia, ac per "scortari" significatur adulterare et falsificare Verbum (34);

"Vae facienti socium bibere, inebriando, ut introspicias Nuditatem ejus; bibe etiam tu, ut Praeputium reveletur," (Habakuk 2:15-16).

Qui scit quid significat "nuditas," intelligere potest quid significatur per quod Noachus, cum inebriatus a vino, jaceret Nudus in medio tentorii sui; et quod Chamus viderit et riserit Nuditatem ejus; et quod Schemus et Japhetus texerint Nuditatem ejus, avertendo facies ne viderent illam, (Genesis 9:21-23);

tum, cur statutum est,

Quod Aharon et filii ejus non ascenderent in gradibus super Altare, ne revelaretur Nuditas eorum, (Exodus 20:23 (B.A. 26));

Ut et quod "illis facerent femoralia lini ad tegendum carnem Nuditatis," et quod "essent super illis cum accederent ad altare," et quod alioquin "portarent iniquitatem et morerentur," (Exodus 28:42-43);

per "Nuditatem" in illis locis significantur mala in quae homo natus est; quae quia opposita sunt bono amoris caelestis, in se sunt prophana, quae non removentur quam per vera et per vitam secundum illa; "linum" etiam significat verum (671). Per "nuditatem" etiam significatur innocentia, et quoque ignorantia boni et veri; innocentia per haec:

"Fuerunt ambo Nudi, homo et uxor ejus, et non Pudoris causam habuerunt," (Genesis 2:25);

ignorantia boni et veri per haec:

"Hoc jejunium quod eligo, frangere esurienti panem, et cum videris Nudum, obtegere eum," (Esajas 58:6-7); 4

"Panem suum esurienti det, et Nudum tegat veste," (Ezechiel 18:7);

"Esurivi et dedistis Mihi edere; Nudus fui, et induistis Me," (Matthaeus 25:35-36).

脚注:

1. xlvii. pro "xliii."

2. 1, 4, 5 pro "1"

3. 2, 3 pro "2, 3, 4"

4. lviii. pro "viii."

  
/962