圣经文本

 

Ezechiel第13章:6

学习

       

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#9248

学习本章节

  
/10837  
  

9248. ‘Non feres famam vanitatis’: quod significet non auscultationem falsitatum, constat ex significatione 'ferre famam' quod sit audire et facere, ita auscultare; fama enim in lingua originali exprimitur per vocem quae significat auditionem; et ex significatione ‘vanitatis’ quod sit falsitas, et quidem falsitas doctrinae et religionis, ut constare potest ex sequentibus his locis: apud Ezechielem,

Non erit amplius ulla visio vanitatis, et divinatio blanda in medio domus Israelis, 12:24;

‘visio vanitatis’ pro revelatione falsa: apud eundem,

Viderunt vanitatem et divinationem mendacii; propterea quod loquimini vanitatem, et videtis mendacium; ideo ecce Ego contra vos, ut sit manus 1 Mea contra prophetas videntes vanitatem, et divinantes mendacium, 13:6-9;

‘prophetae’, de quibus hic dicitur quod videant vanitatem et divinent mendacium, significant docentes et, in sensu abstracto, doctrinam, n. 2534, 7269; et de prophetis praedicatur videre, quapropter etiam antiquis temporibus vocati sunt ‘videntes’, 1 Sam. 9:9, et quoque praedicatur ‘divinare’;

[2] per ‘videre’ seu per ‘visionem’ cum de prophetis, in sensu interno significatur revelatio quae spectat doctrinam, et per ‘divinare’ seu per ‘divinationem’ significatur revelatio quae spectat vitam; et quia ‘vanitas’ significat falsum doctrinae, et ‘mendacium’ falsum vitae, ideo dicitur, ‘viderunt vanitatem et divinationem mendacii’: 2 apud eundem,

In videndo tibi vanitas, in divinando tibi mendacium, Ezech. 21:34 3 Ezech. 21:34:

apud Sachariam,

Theraphim loquuntur iniquitatem, et divinatores vident mendacium, et somnia vanitatis loquuntur, 10:2:

apud Jeremiam,

Prophetae viderunt vanitatem, Threni 2:14.

Quod ‘vanitas’ sit falsum doctrinae ac religionis, etiam patet apud Hoscheam,

Vanitas facti sunt, in Gilgal boves sacrificant, Hoschea 12:12 [KJV Hoschea 12:11]:

apud Jeremiam,

Obliti sunt Mei populus Meus, vanitati suffiverunt, Jer. 18:15 4 : similiter alibi, ut Esai. 5:18, 30:28, 59:4; Ps. 12:3 [KJV Ps. 12:2]; Ps. 119:37, 38; Ps. 144:7, 8 5 .

脚注:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The Manuscript inserts Similiter.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.