圣经文本

 

Ezechiel第13章:18

学习

       

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#500

学习本章节

  
/962  
  

500. "Bestia ascendens ex abysso faciet bellum cum illis, et vincet illos, et occidet illos," significat quod illi qui in internis doctrinae de sola fide sunt, se opposituri sint, et illa duo Essentialia Novae Ecclesiae impugnaturi, et apud se, et quantum valent apud alios, rejecturi. - Per "Bestiam ascendentem ex abysso" intelliguntur qui ex abysso ascenderunt, et visi sunt sicut Locustae, (9:1-12). Qui quod fuerunt qui in internis doctrinae de sola fide sunt, videatur in Explicatione ibi per "bellum facere" significatur se opponere, et illa duo Essentialia Ecclesiae impugnare, de quo sequitur per "vincere illos et occidere" significatur illa apud se, et quantum valent apud alios, rejicere et exstirpare.

Causa quod illi qui in internis doctrinae de sola fide sunt, duo illa Essentialia impugnaturi et rejecturi sint, est quia apud se confirmaverunt duo illis adversantia, Primum, quod non Dominus, sed quod Deus Pater adeundus sit; et Alterum, quod vita secundum praecepta Decalogi non sit vita spiritualis, sed solum vita moralis et civilis, et hoc confirmant, ne aliquis credat quod salvetur per opera, sed per solam illorum fidem.

Omnes illi qui haec dogmata alte impresserunt mentibus suis in scholis et gymnasiis, postea non recedunt ab illis. Causae sunt tres, hactenus ignotae: - Prima; quod se in societatem cum similibus in mundo spirituali quoad spiritum suum immiserint, ubi plerique sunt satanae, qui unice falsis delectantur, a quibus nullatenus possunt exsolvi, nisi rejiciant falsa illa; quod nec fieri potest nisi immediate adeant Deum Salvatorem, et inchoent vitam Christianam secundum praecepta Decalogi. Secunda causa est, quod credant dari remissionem peccatorum et sic salvationem momento in Actu Fidei, et postea in Statu seu in Progressione per eundem Actum a Spiritu Sancto continuatum, conservatum et retentum separatim a charitatis exercitiis; ac qui semel illa imbuerunt, illi postea nihili faciunt peccata coram Deo, et sic in suis immundis vivunt: et quia talia sciunt argute confirmare per falsificationes Verbi apud ineruditos, et per sophistica apud eruditos, dicitur hic quod "Bestia ex abysso binos illos testes vicerit et occiderit;" sed hoc non fit apud alios, quam apud illos qui amant vivere genio, et feruntur a jucundis concupiscentiarum suarum; hi cum cogitant de salute, corde illis favent, et ambabus manibus amplectuntur fidem illorum, quia sic possunt per aliquas voces cum sono fiduciae enuntiatas salvari, et non opus habere ut attendant ad aliquod vitae suae propter Deum, sed modo propter mundum. Tertia causa est, quod qui fidei istius interna, quae vocantur arcana justificationis, in adolescentia hauserant, postea Ministerio honorato admoti, apud se non cogitent de Deo et Caelo, sed de se et mundo, solum retinendo arcana suae fidei propter famam ut sicut sapientes honorentur, et propter sapientiam digni aestimentur remunerari opibus. Quod hoc sit effectus illius fidei, est quia nihil religionis in illa est; quod ita sit, videatur Tertium Memorabile supra (484). Quod per "bella" in Verbo significentur bella spiritualia, quae sunt impugnationes veri, et fiunt per ratiocinia ex falsis, constat ex his locis:

"Spiritus daemonum exeunt ad congregandum illos in Bellum in die magno Dei Omnipotentis," (Apocalypsis 16:14);

Iratus Draco contra Mulierem, et abivit ut faceret Bellum cum reliquis seminis ejus qui tenebant mandata Dei, et habebant testimonium Jesu Christi," (Apocalypsis 12:17);

Datum est Bestiae Draconis "facere Bellum cum sanctis," (Apocalypsis 13:7);

"Sacrate contra filiam Sionis Bellum, et ascendamus in meridie," (Jeremias 6:4); 1

"Non ascendistis in rupturas ad standum in Bello in die Jehovae," (Ezechiel 13:5);

"In Schalem habitaculum Dei, et habitatio in Sione, ubi fregit jacula ignita arcus, et Bellum," (Psalm. 76:3(, 4) (B.A. 2-3));

"Jehovah sicut Heros exibit, sicut Vir Bellorum suscitabit zelum," (Esaias 42:13; Psalm. 24:8);

"In die illo erit Jehovah in spiritum judicii, sedenti super judicio, qui repellunt Bellum a porta," (28:(5,) 6);

"Libera me ab homine malo, et a viro violentiarum serva me; toto die congregant ad Bella, exacuunt linguam suam sicut serpentes," (Psalm. 111:2-4 (B.A. 1-3));

"Multi venient in Nomine Meo, dicentes Ego sum Christus, et multos seducent: et audituri estis Bella et rumores Bellorum, videte ne turbemini," (Matthaeus 24:5-6; 2 Marcus 13:6-7; 3 Luca 21:8-9). 4

Bella regum septentrionis et meridiei, et reliqua apud Danielem 10; 11; 12; non alia bella quam spiritualia significant; praeter "bella" aliis in locis (Ut Esaias 2:3-5; 13:4; 21:14-15; 31:4; Jeremias 49:25-26; Hoschea 2:18; Sacharias 10:5; 14:3; Psalm. 27:3; 5 Psalm. 46:9-10 (B.A. 8-9)).

Quoniam per "bella" in Verbo significantur bella spiritualia, ideo ministerium levitarum vocabatur "militia," ut patet ex his:

Mandatum est ut numerarentur Levitae, ad exercendum Militiam, ad faciendum opus in Tentorio conventus, (Numeri 4:23, 35, 39, 43, 47);

"Hoc Levitarum officium ad Militandum Militiam in ministerio Tentorii conventus; sed a filio quinquaginta annorum recedet a Militia ministerii, nec ministrabit amplius," (Numeri 8:24-25);

videatur etiam supra (447), ubi confirmatur ex Verbo, quod "exercitus" significent bona et vera Ecclesiae, et in opposito sensu mala et falsa ejus.

脚注:

1. 4 pro "3, 4, 5"

2. 5, 6 pro "6, 7, 8"

3. 6, 7 pro "7, 8, 9"

4. 8, 9 pro "9, 10, 11"

5. 27:3 pro "30:4"

  
/962