圣经文本

 

Ezechiel第13章

学习

   

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo : Audite verbum Domini.

3 Hæc dicit Dominus Deus : Væ prophetis insipientibus, qui sequuntur spiritum suum, et nihil vident !

4 Quasi vulpes in desertis prophetæ tui, Israël, erant.

5 Non ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israël, ut staretis in prælio in die Domini.

6 Vident vana, et divinant mendacium, dicentes : Ait Dominus, cum Dominus non miserit eos : et perseveraverunt confirmare sermonem.

7 Numquid non visionem cassam vidistis, et divinationem mendacem locuti estis, et dicitis : Ait Dominus, cum ego non sim locutus ?

8 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia locuti estis vana, et vidistis mendacium, ideo ecce ego ad vos, dicit Dominus Deus.

9 Et erit manus mea super prophetas qui vident vana, et divinant mendacium : in consilio populi mei non erunt, et in scriptura domus Israël non scribentur, nec in terram Israël ingredientur : et scietis quia ego Dominus Deus.

10 Eo quod deceperint populum meum, dicentes : Pax, et non est pax : et ipse ædificabat parietem, illi autem liniebant eum luto absque paleis.

11 Dic ad eos qui liniunt absque temperatura, quod casurus sit : erit enim imber inundans, et dabo lapides prægrandes desuper irruentes, et ventum procellæ dissipantem.

12 Siquidem ecce cecidit paries : numquid non dicetur vobis : Ubi est litura quam linistis ?

13 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea, et imber inundans in furore meo erit, et lapides grandes in ira in consumptionem.

14 Et destruam parietem quem linistis absque temperamento, et adæquabo eum terræ, et revelabitur fundamentum ejus : et cadet, et consumetur in medio ejus, et scietis quia ego sum Dominus.

15 Et complebo indignationem meam in pariete, et in his qui liniunt eum absque temperamento : dicamque vobis : Non est paries, et non sunt qui liniunt eum :

16 prophetæ Israël, qui prophetant ad Jerusalem, et vident ei visionem pacis, et non est pax, ait Dominus Deus.

17 Et tu, fili hominis, pone faciem tuam contra filias populi tui, quæ prophetant de corde suo : et vaticinare super eas,

18 et dic : Hæc dicit Dominus Deus : Væ quæ consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas : et cum caperent animas populi mei, vivificabant animas eorum !

19 Et violabant me ad populum meum propter pugillum hordei, et fragmen panis, ut interficerent animas quæ non moriuntur, et vivificarent animas quæ non vivunt, mentientes populo meo credenti mendaciis.

20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes : et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.

21 Et dirumpam cervicalia vestra, et liberabo populum meum de manu vestra, neque erunt ultra in manibus vestris ad prædandum : et scietis quia ego Dominus.

22 Pro eo quod mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi : et confortastis manus impii, ut non reverteretur a via sua mala, et viveret :

23 propterea vana non videbitis, et divinationes non divinabitis amplius, et eruam populum meum de manu vestra : et scietis quia ego Dominus.

   

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Explicata#186

学习本章节

  
/1232  
  

186. "Quod nomen habeas quod vivas, et mortuus es." - Quod significet quale cogitationis, quod putent se vivos esse, quia moralem agunt vitam, cum tamen mortui sunt, constat ex significatione "nominis", quod sit quale status (de qua supra, n. 148); ex significatione "Vivere", quod sit vitam spiritualem habere (de qua sequitur); et ex significatione "mortuus esse", quod sit non illam vitam habere, sed modo moralem absque illa: quod hoc sit mortuus esse, est quia "vita" in Verbo significat vitam caeli apud hominem, quae etiam ibi vocatur "vita aeterna", et "mors" vitam inferni, quae vita in Verbo vocatur "mors" quia est privatio vitae caeli; hic itaque per "nomen habere quod vivas et mortuus es", significatur putare se vitam spiritualem habere et sic salvari, quia vitam moralem agunt, cum tamen spiritualiter mortui sunt. Sed quomodo hoc intelligendum est, constare potest ex illis quae de utraque vita, spirituali et morali, supra (n. 182) dicta sunt; quod nempe vita moralis absque vita spirituali sit vita amoris sui et amoris mundi, at vita moralis ex vita spirituali sit vita amoris in Dominum et amoris erga proximum; et quod haec vita sit vita caeli, illa autem vita sit quae vocatur mors spiritualis; ex intellectis illis supra (n. 182), sciri potest quid hic intelligitur per vivere et tamen "mortuus esse."

[2] Quod "vivere" seu "vivus esse" significet vitam spiritualem apud hominem, et quod "mortuus esse" significet deprivationem ejus vitae et damnationem, constare potest a pluribus locis in Verbo, quorum haec velim afferre:

- Apud Ezechielem,

"Cum dixero impio, Moriendo 1 morieris, nec admonueris illum, neque locutus fueris ad dehortandum impium a via ejus mala, ad Vivificandum illum, ipse impius in iniquitate sua morietur:... quod si admonueris impium, 2 nec reversus fuerit a malitia sua, et a via sua mala, ille in iniquitate sua morietur, tu tamen animam tuam eripuisti.... Quod si admonueris justum, ut 3 non peccet amplius, et ille non peccaverit, vivendo vivet, quia admonitioni paruit" (3:18-21);

"moriendo mori" hic est perire morte aeterna, quae est damnatio, dicitur enim de impiis; et "vivendo vivere" est frui vita aeterna, quae est salvatio, nam dicitur de illis qui paenitentiam agunt et de justis.

[3] Apud eundem,

"Profanastis Me apud populum meum ad occidendum animas quae non mori debent, et ad vivificandum animas quae non vivere debent, dum mentimini populo (meo), audientibus mendacium" (13:19);

agitur hic de falsificatione veri, quae intelligitur per "Profanastis Me apud populum meum", et per "mentimini populo, audientibus mendacium"; "mendacium" ibi significat falsum et falsificatum; "occidere animas quae non mori debent", est deprivare illas vita ex veris; et "vivificare animas quae non vivere debent", est persuadere illis quod vita aeterna sit ex falsis; quod hoc per "vivificari" hic intelligatur, patet ab antecedente versu ibi.

[4] Apud Davidem,

"Ecce oculus Jehovae super timentibus Ipsum ad eripiendum a morte animam eorum, et ad vivificandum eos in fame" (Psalmuss 33:18, 19);

apud eundem,

"Liberasti animam meam a morte, et pedes meos ab impulsione, ad ambulandum coram Deo in luce viventium" (Psalmuss 56:14 [B.A. 13]);

apud Jeremiam,

"Ecce Ego propono Vobis viam vitae et viam mortis" (21:8);

apud Johannem,

"Jesus dixit, Amen, amen dico vobis, qui verbum meum audit...habet vitam aeternam, et in condemnationem non veniet, sed transibit a morte in vitam" (5:24):

[5] quod in his locis "mors" sit damnatio, et "vita" salvatio, patet. Quia "mors" est damnatio, etiam est infernum; quare infernum in Verbo passim dicitur "mors", ut in his locis:

- Apud Esaiam,

"Non infernum confitebitur Tibi, nec mors laudabit Te, non sperabunt descendentes foveam super veritate tua; vivus, vivus, ille confitebitur Tibi" (38:18, 19);

apud eundem,

"Excidimus foedus cum morte, et cum inferno fecimus visionem" (28:15);

apud Hoscheam,

"E manu inferni redimam eos, e morte liberabo eos: ero pestis tua, Mors; ero exitium tuum, Inferne" (13:14);

apud Davidem,

"Non in morte memoria Tui, in inferno quis confitebitur Tibi?" (Psalmuss 6:6 [B.A. 5);

apud eundem,

"Circumdederunt me funes mortis, ... et funes inferni" (Psalmuss 18:5, Psalmuss 18:6 [B.A. 4, 5]);

apud eundem,

"Sicut pecus in inferno ponentur, mors pascet illos" (Psalmuss 49:15 [B.A. 14]);

apud eundem,

"Jehovah, ascendere fecisti ex inferno animam meam, vivificasti me, (Psalmuss 30:4 [B.A. 3]);

in Apocalypsi,

"Equus pallens, et sedens super illo, cui nomen mors, et infernum 4 sequebatur illum" (6:8);

et alibi,

"Mors et infernus conjecti sunt in stagnum ignis" (20:14).

[6] Quia "mors" significat damnationem et infernum, patet quid "mors" significat in sequentibus locis:

- Apud Esaiam,

"Absorbebit mortem in aeternum, et absterget Dominus Jehovih lacrymam desuper omnibus faciebus" (25:8);

apud eundem,

"Ut daret impios in sepulcro suo, et divites in mortibus suis" (53:9):

apud Davidem,

"Jehovah... extollis me a portis mortis" (Psalmuss 9:14 [B.A. 13]);

apud eundem,

"Non timebis tibi... a telo quod volat interdiu, ... et a morte quae vastat in meridie" (Psalmuss 91:5, 6);

apud Johannem,

"Si quis verbum meum servaverit, mortem non videbit in aeternum" (8:51 5 );

in Apocalypsi,

"Qui vicerit, non exitium habebit in morte altera" (2:11); alibi,

"Multi homines mortui sunt ex aquis, quia amarae factae sunt" (8:11);

et alibi,

"Secundus angelus effudit phialam in mare, et factum est sanguis sicut mortui, unde omnis anima vivens mortua est in mari" (16:3).

[7] Ex his constare potest quid significat "mortuus", nempe quod qui non vitam caeli In se habent, consequenter qui in malis et inde falsis sunt; hi intelliguntur in his locis:

- Apud Davidem,

"Adhaeserunt Baalpeori, et comederunt sacrificia mortuorum" (Psalmuss 106:28);

apud eundem,

"Sedere me fecit in tenebris sicut mortuos mundi" (Psalmuss 143:3);

apud Matthaeum,

Unus ex discipulis dixit, "Domine, permitte mihi primum abire et sepelire patrem meum; Jesus dixit, sequere Me, sine mortuos sepelire mortuos" (8:21, 22).

Quia per "mortuos" illi significabantur, ideo

Prohibitum fuit ut filii Aharonis tangerent ullum mortuum (Leviticus 21:2, 3, 11);

Nec sacerdotes Levitae (Ezechiel 44:25);

Nec Naziraeus (Numeri 6:6, 7);

et qui ex filiis Israelis tetigerit mortuum, Per aquam separationis mundaretur (Numeri 19:11 ad fin. ).

[8] Quoniam "mors" significat damnationem et infernum, inde vicissim "vita" significat salvationem et caelum, ut in sequentibus his locis:

- Apud Matthaeum,

"Angusta (porta) et stricta est via, quae ducit ad vitam" (7:14);

apud eundem,

"Bonum est luscum intrare in vitam, quam duos habentem oculos mitti in gehennam ignis" (18:9);

apud eundem,

"Si vis ingredi vitam, serva mandata" ( 6 19:17);

apud Johannem,

"Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae" (5:29).

Inde est quod salvatio dicatur "vita aeterna" (Ut 7 Matth. 19:16-29; cap. 8 25:46; Marcus 10:30, 31; Luca 10:25:18:18, 30; Johannes 3:14, 15, 16, 36; 17:2, 3: et alibi);

et quod caelum dicatur "terra viventium"; ut apud Davidem,

"Jehovah, Tu fiducia mea, pars mea in terra viventium" (Psalmuss 142:6 [B.A. 5]);

apud eundem,

Ut videas "bonum Jehovae in terra viventium" (Psalmuss 27:13);

apud eundem,

"Benedicite populi Deo nostro, ... qui ponit animam nostram inter viventes" (Psalmuss 66:8, 9).

[9] Quod Dominus solus vitam habeat in Se Ipso, et omnis homo vitam habeat ab Ipso, Ipse Dominus docet in sequentibus his locis:

- Apud Johannem,

"Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, ita et Filius quos vult vivificat. Quemadmodum Pater habet vitam in Se Ipso, ita dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (5:21, 26);

apud eundem,

Jesus dixit, Ego sum Resurrectio et vita; qui credit in Me, et si moriatur, vivet" (11:25, 26);

apud eundem,

"Ego sum Via, Veritas, et Vita" (14:6);

apud eundem,

"Ego sum Panis vitae, ... descendens e caelo, et vitam dans mundo" (6:33, 35, 47, 48).

Inde est quod Dominus dicatur "Vivus" et "Vivens" (Apocalypsis 4:9, 10; 5:14; 7:2; 10:6);

ut quoque Jehovah plurimis in locis apud Prophetas.

[10] Et quia Dominus est Vita, ideo omnes vitam habent ab Ipso; quod etiam Dominus docet:

- Apud Johannem,

"Qui credit in Filium habet vitam aeternam, qui vero non credit Filio non videbit vitam" (3:36);

apud eundem,

Jesus dixit, "Ego veni ut" oves "vitam habeant; .... Ego Vitam aeternam do illis" (10:10, 28);

apud eundem,

"Qui credit in Me, etsi moriatur, vivet" (11:25, 26);

apud eundem,

"Non vultis venire ad Me, ut vitam habeatis" (5:40).

[11] Quod "vita" significet Dominum, et inde salvationem et caelum, est quia omne vitae ex unico Fonte est, et unicus ille vitae Fons est Dominus, ac angeli et homines sunt modo formae recipientes vitam ab Ipso; ipsa vita quae a Domino procedit, et quae implet caelum et mundum, est vita Amoris Ipsius, et apparet in caelo sicut lux; quae quia vita est, illuminat angelorum mentes, et dat illos intelligere et sapere; inde est quod Dominus Se non modo dicat "Vitam" sed etiam "Lucem":

-Ut apud Johannem,

"In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum .... In Ipso vita erat, et vita erat lux hominum: .... erat Lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in mundum" (1:1, 4-12);

apud eundem,

"Jesus dixit, Ego sum Lux mundi; qui Me sequitur, non ambulabit in tenebris, sed habebit lucem vitae" (8:12);

et apud Davidem,

Jehovah "Tecum scaturigo vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalmuss 36:10 [B.A. 9]).

Lux, quae est vita a Domino in caelo, ibi vocatur Divinum Verum, quoniam hoc lucet in mentibus eorum qui ibi, et inde lucet coram oculis eorum. Inde est, quod "lux" in Verbo significet Divinum Verum, et inde intelligentiam et sapientiam, et quod Ipse Dominus dicatur "Lux." (Sed hoc plenius constare potest ex illis quae in opere De Caelo et Inferno 126-140, et 275, ostensa sunt, quae videantur.)

[12] Quod Dominus sit a quo omne vitae, est quia est Sol caeli angelici, et lux illius Solis est Divinum Verum, et calor illius Solis est Divinum Bonum; utrumque est vita; inde origo omnis vitae in caelo et in mundo. Spirituale quod influit in Naturam, et dat vitam ibi, non aliunde est; sed dat vitam secundum receptionem. (De hoc etiam videatur in opere De Caelo et Inferno 116-125). Ex his nunc patet unde est quod Dominus Se dicat "Vitam"; et unde est quod dicantur vitam habere et vivere, qui lucem, quae est Divinum Verum, recipiunt a Domino; et quod dicantur non vivere sed mortui esse, qui non recipiunt. (Quod unicus Fons vitae sit, et quod ille sit Dominus, videatur in opere De Caelo et Inferno 9; et in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 278.)

脚注:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.
5. The editors made a correction or note here.
6. The editors made a correction or note here.
7. The editors made a correction or note here.
8. The editors made a correction or note here.

  
/1232  
  

圣经文本

 

Marcus第10章

学习

   

1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.

2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet vero uxorem dimittere : tentantes eum.

3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?

4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.

5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :

6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.

7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :

8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.

9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.

11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.

12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.

13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.

14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.

15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.

16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.

17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?

18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.

19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudum feceris, honora patrem tuum et matrem.

20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.

21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.

23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !

24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !

25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.

26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?

27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.

28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.

29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,

30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.

31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.

33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :

34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.

35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.

36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?

37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.

38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?

39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :

40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.

41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.

42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.

43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :

44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæ Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.

47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.

48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.

50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.