圣经文本

 

Ezechiel第12章:2

学习

       

2 Fili hominis, in medio domus exasperantis tu habitas, qui oculos habent ad videndum, et non vident, et aures ad audiendum, et non audiunt, quia domus exasperans est.

来自斯威登堡的著作

 

Summaria Expositio Doctrinae Novae Ecclesiae, Quae per Novam Hierosolymam in Apocalypsi Intelligitur#100

学习本章节

  
/120  
  

100. BREVIS ANALYSIS.

Quod Nova Ecclesia per Novam Hierosolymam descendentem a Deo e Caelo, Apoc. 21, intelligatur, est quia Hierosolyma fuit Metropolis in Terra Canaane, et ibi erat Templum, Altare, Sacrificia fiebant, ita ipse Cultus Divinus, ad quem tribus vicibus in Anno omnis masculus totius terrae mandatus est venire. Tum quia Dominus in Hierosolyma fuit, et docuit in suo Templo, et postea ibi glorificavit Humanum suum; inde est, quod per Hierosolymam significetur Ecclesia. Quod per Hierosolymam intelligatur Ecclesia constat perspicue ex Propheticis in Veteri Testamento de Ecclesia Nova a Domino instauranda, quod illa ibi dicatur Hierosolyma. Ipsa loca solum adducentur, ex quibus quisque ratione interiore praeditus videre potest, quod per illam ibi intelligatur Ecclesia. Sint modo haec loca inde "Ecce Ego creans CAELUM NOVUM ET TERRAM NOVAM, non commemorabuntur priora; ecce Ego CREATURUS HIEROSOLYMAM exultationem, et populum ejus laetitiam, ut exultem super HIEROSOLYMA, et laeter super populo meo. Tunc lupus et agnus pascent simul: non malum facient in toto Monte sanctitatis meae, Esaias 65:17-18, 19, 25. Propter Zionem non tacebo, et propter HIEROSOLYMAM non quiescam, usque dum exeat sicut splendor Justitia ejus, ac Salus ejus sicut lampas ardeat. Tunc videbunt Gentes justitiam tuam, et omnes Reges gloriam tuam; et vocabitur tibi Nomen novum, quod os Jehovae enuntiabit; et eris Corona decoris, et Cidaris Regni in manu Dei tui: beneplacebit Jehovah in te: et terra tua maritabitur. Ecce Salus tua veniet, ecce merces Ejus cum Ipso: et vocabunt illos, Populus sanctitatis, Redempti Jehovae; et tu vocaberis quaesita Urbs, non deserta, Esaias 62:1-4, 11-12. Excitare, excitare, indue robur tuum Zion, indue vestes decoris tui HIEROSOLYMA, Urbs Sanctitatis; quia non addet ut in te veniat amplius praeputiatus et immundus: excute te e pulvere, surge, sede HIEROSOLYMA. Cognoscet Populus Nomen meum in die illo; nam Ego Ille qui loquor, ecce Me: consolatus Jehovah populum suum, redemit HIEROSOLYMAM, Esaias 52:1-2, 6, 9. Jubila filia Zionis, laetare ex omni corde filia HIEROSOLYMAE; Rex Israelis in medio tui; ne time malum amplius; laetabitur super te cum gaudio, acquiescet in amore tuo, exultabit super te cum Jubilo; dabo vos in nomen et laudem omnibus populis terrae, Zephanias 3:14-17, 20. Sic dixit Jehovah Redemptor tuus, dicens HIEROSOLYMAE, habitaberis, Esaias 44:24, 26. Sic dixit Jehovah, revertar ad Zionem, et habitabo in medio HIEROSOLYMAE; unde vocabitur HIEROSOLYMA Urbs veritatis, et Mons Jehovae Zebaoth Mons sanctitatis. Sacharia 8:3, 20-23. Tunc cognoscetis, quod Ego Jehovah Deus vester, 1 habitans in Zione Monte sanctitatis, et erit HIEROSOLYMA Sanctitas: et fiet in die illo, stillabunt montes mustum, et colles fluent lacte; et HIEROSOLYMA sedebit in generationem et generationem, Joel 4:17-21 [NCBSP: Joel 3:17-21]. In die illo erit germen Jehovae in decus et gloriam; et fiet, relictus in Zione, et residuus In Hierosolyma Sanctus dicetur, omnis scriptus ad vitam in HIEROSOLYMA, Esaj. 4:2-3. In extremitate dierum erit Mons domus Jehovae constitutus in Caput montium, nam e Zione exibit 2 Doctrina, et Verbum Jehovae ex HIEROSOLYMA, Micham 4:1-2, 8. In tempore illo vocabunt HIEROSOLYMAM Thronum Jehovae, et congregabuntur omnes gentes ob Nomen Jehovae HIEROSOLYMAM, neque ibunt amplius post confirmationem cordis sui mali, Jeremias 3:17. Specta Zionem urbem Festi stati nostri, oculi tui videant HIEROSOLYMAM, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur, non removebuntur clavi ejus in perpetuum, et funes ejus non avellentur," Esaias 33:20. praeter etiam alibi, ut Esaias 24:23. 3 Cap. 37:32. Cap. 66:10-14. Sacharia 12:3, 6-10. Cap. 14:8, 11-12, 21. Malachias 3:2, 4. Psalmuss 122:1-7; 137: 4 4, 5, 6. Quod per Hierosolymam ibi intelligatur Ecclesia a Domino instauranda, et non Hierosolyma a Judaeis habitata, patet ex singulis descriptionis ejus in locis allatis; ut quod Jehovah Deus creaturus Caelum novum et Terram Novam, et quoque tunc Hierosolymam; et quod haec futura sit Corona decoris et Cidaris regni quod vocanda sit Sanctitas, et Urbs veritatis, Thronus Jehovae, Habitaculum tranquillum, Tabernaculum quod non dissipabitur; quod ibi lupus et agnus pascent simul; et dicitur quod ibi montes stillabunt mustum, et colles fluent lacte, et illa sedebit 5 in generationem et generationem; praeter plura, etiam de Populo ibi, quod Sanctus, omnis Scriptus ad vitam, quod dicendi 6 Redempti Jehovae. Praeterea in omnibus illis locis agitur de Adventu Domini, imprimis de Adventu Ipsius Secundo quando Hierosolyma talis erit, qualis ibi describitur; prius enim non maritata est, hoc est, facta Sponsa et Uxor Agni, sicut de Nova Hierosolyma in Apocalypsi dicitur, Prior Ecclesia seu hodierna intelligitur per Hierosolymam, apud Danielem, et initium ejus ibi describitur per haec "Scito et percipito, ab exitu Verbi, ad usque restituendum et ad aedificandum HIEROSOLYMAM, usque ad Messiam Principem, Septimanae septem; postea Septimanis sexaginta et duabus restituetur, et aedificabitur platea et fossa, sed in angustia temporum," Cap. 9:25; at Finis ejus describitur ibi per haec "Tandem super Avem abominationum desolatio, et usque ad consummationem et decisum stillabit super devastationem," Vers. 27, ibi; ultima haec sunt quae intelliguntur per haec Domini verba apud Matthaeum "Cum videritis abominationem desolationis praedictam a Daniele Propheta, stantem in loco sancto, qui legit, probe notet," Cap. 24:15. Quod per Hierosolymam in supra allatis locis non intellecta sit Hierosolyma a Judaeis habitata constare potest a locis in Verbo, ubi de hac dicitur quod prorsus deperdita sit, et quod destruenda, ut Jeremias 5:1. Cap. 6:6-7. Cap. 7:17-18 seq. Cap. 8:6-7, 8, seq. Cap. 9:10-11, 13, seq. Cap. 13:9-10, 14. Cap. 14:16. Threni 1:8-9, 17. Ezechiel 4. Cap. 5:9 ad fin. Cap. 12:18-19. Cap. 15:6, 7, 8. Cap. 16:1-63. Cap. 23:1-40. Matth. 23:37-38. Luca 19:41-44. Cap. 21:20-21, 22. Cap. 23:28, 29, 30; praeter multis aliis in locis et quoque ubi vocatur Sodoma, Esaias 3:9. Jeremias 23:14. Ezechiel 16:46, 48, et alibi.

脚注:

1. vester pro vcster.

2. exibit pro exebit.

3. 23 pro 3.

4. CXXXVII pro CXXX.

5. sedebit pro fedebit.

6. dicendi pro diendi.

  
/120  
  

圣经文本

 

Ezechiel第23章:1-40

学习

      

1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :

2 Fili hominis, duæ mulieres filiæ matris unius fuerunt :

3 et fornicatæ sunt in Ægypto, in adolescentia sua fornicatæ sunt : ibi subacta sunt ubera earum, et fractæ sunt mammæ pubertatis earum.

4 Nomina autem earum, Oolla major, et Ooliba soror ejus minor : et habui eas, et pepererunt filios et filias. Porro earum Nomina, Samaria Oolla, et Jerusalem Ooliba.

5 Fornicata est igitur super me Oolla, et insanivit in amatores suos, in Assyrios propinquantes,

6 vestitos hyacintho, principes et magistratus, juvenes cupidinis, universos equites, ascensores equorum.

7 Et dedit fornicationes suas super eos electos, filios Assyriorum universos : et in omnibus in quos insanivit, in immunditiis eorum polluta est.

8 Insuper et fornicationes suas, quas habuerat in Ægypto, non reliquit : nam et illi dormierunt cum ea in adolescentia ejus, et illi confregerunt ubera pubertatis ejus, et effuderunt fornicationem suam super eam.

9 Propterea tradidi eam in manus amatorum suorum, in manus filiorum Assur, super quorum insanivit libidine.

10 Ipsi discooperuerunt ignominiam ejus, filios et filias ejus tulerunt, et ipsam occiderunt gladio : et factæ sunt famosæ mulieres, et judicia perpetraverunt in ea.

11 Quod cum vidisset soror ejus Ooliba, plus quam illa insanivit libidine : et fornicationem suam super fornicationem sororis suæ :

12 ad filios Assyriorum præbuit impudenter, ducibus et magistratibus ad se venientibus, indutis veste varia, equitibus qui vectabantur equis, et adolescentibus forma cunctis egregia.

13 Et vidi quod polluta esset via una ambarum.

14 Et auxit fornicationes suas : cumque vidisset viros depictos in pariete, imagines Chaldæorum expressas coloribus,

15 et accinctos balteis renes, et tiaras tinctas in capitibus eorum, formam ducum omnium, similitudinem filiorum Babylonis, terræque Chaldæorum, in qua orti sunt,

16 insanivit super eos concupiscentia oculorum suorum, et misit nuntios ad eos in Chaldæam.

17 Cumque venissent ad eam filii Babylonis ad cubile mammarum, polluerunt eam stupris suis : et polluta est ab eis, et saturata est anima ejus ab illis.

18 Denudavit quoque fornicationes suas, et discooperuit ignominiam suam : et recessit anima mea ab ea, sicut recesserat anima mea a sorore ejus :

19 multiplicavit enim fornicationes suas, recordans dies adolescentiæ suæ, quibus fornicata est in terra Ægypti.

20 Et insanivit libidine super concubitum eorum, quorum carnes sunt ut carnes asinorum, et sicut fluxus equorum fluxus eorum.

21 Et visitasti scelus adolescentiæ tuæ, quando subacta sunt in Ægypto ubera tua, et confractæ sunt mammæ pubertatis tuæ.

22 Propterea, Ooliba, hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te, de quibus satiata est anima tua, et congregabo eos adversum te in circuitu :

23 filios Babylonis, et universos Chaldæos, nobiles, tyrannosque, et principes, omnes filios Assyriorum, juvenes forma egregia, duces et magistratus universos, principes principum, et nominatos ascensores equorum :

24 et venient super te instructi curru et rota, multitudo populorum : lorica, et clypeo, et galea armabuntur contra te undique : et dabo coram eis judicium, et judicabunt te judiciis suis.

25 Et ponam zelum meum in te, quem exercent tecum in furore : nasum tuum et aures tuas præcident, et quæ remanserint, gladio concident. Ipsi filios tuos et filias tuas capient, et novissimum tuum devorabitur igni :

26 et denudabunt te vestimentis tuis, et tollent vasa gloriæ tuæ.

27 Et requiescere faciam scelus tuum de te, et fornicationem tuam de terra Ægypti : nec levabis oculos tuos ad eos, et Ægypti non recordaberis amplius.

28 Quia hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego tradam te in manus eorum quos odisti, in manus de quibus satiata est anima tua.

29 Et agent tecum in odio, et tollent omnes labores tuos, et dimittent te nudam et ignominia plenam : et revelabitur ignominia fornicationum tuarum, scelus tuum, et fornicationes tuæ.

30 Fecerunt hæc tibi, quia fornicata es post gentes inter quas polluta es in idolis earum.

31 In via sororis tuæ ambulasti, et dabo calicem ejus in manu tua.

32 Hæc dicit Dominus Deus : Calicem sororis tuæ bibes profundum et latum : eris in derisum et in subsannationem quæ est capacissima.

33 Ebrietate et dolore repleberis : calice mœroris, et tristitiæ, calice sororis tuæ Samariæ.

34 Et bibes illum, et epotabis usque ad fæces : et fragmenta ejus devorabis, et ubera tua lacerabis, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus.

35 Propterea hæc dicit Dominus Deus : Quia oblita es mei, et projecisti me post corpus tuum, tu quoque porta scelus tuum et fornicationes tuas.

36 Et ait Dominus ad me, dicens : Fili hominis, numquid judicas Oollam et Oolibam, et annuntias eis scelera earum ?

37 Quia adulteratæ sunt, et sanguis in manibus earum, et cum idolis suis fornicatæ sunt : insuper et filios suos quos genuerunt mihi, obtulerunt eis ad devorandum.

38 Sed et hoc fecerunt mihi : polluerunt sanctuarium meum in die illa, et sabbata mea profanaverunt.

39 Cumque immolarent filios suos idolis suis, et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud, etiam hæc fecerunt in medio domus meæ.

40 Miserunt ad viros venientes de longe, ad quos nuntium miserant : itaque ecce venerunt, quibus te lavisti, et circumlinisti stibio oculos tuos, et ornata es mundo muliebri :