圣经文本

 

Ezechiel第11章:14

学习

       

14 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

来自斯威登堡的著作

 

Apocalypsis Revelata#883

学习本章节

  
/962  
  

883. "Et habitabit cum illis, at illi populi Ipsius erunt, at Ipse erit cum illis Deus eorum," significat conjunctionem Domini, quae talis est ut illi sint in Ipso et Ipse in illis. - Per "habitabit cum illis" significatur conjunctio Domini cum illis, de qua sequitur: per quod "illi populi Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus eorum" significatur quod illi sint Domini, et Dominus illorum; et quia per "habitare cum illis" significatur conjunctio, significatur quod illi in Domino erunt et Dominus in illis, aliter non fit conjunctio; quae quod talis sit, patet clare a Domini verbis apud Johannem:

"Manete in Me et Ego in vobis: Ego sum Vitis, vos palmites; qui manet in Me et Ego in illo, hic fert fructum multum, quia sine Me non potestis facere quicquam," (15:4-5);

et alibi:

"In die illo cognoscetis quod Ego in Patre Meo, et vos in Me et Ego in vobis," (14:20);

"Qui manducat Meam carnem, et bibet Meum sanguinem, in Me manet et Ego in illo," (6:56).

Quod assumptio Humani, et unitio ejus cum Divino quod in Ipso a nativitate erat et Pater vocatur, pro fine habuerit conjunctionem cum hominibus, patet etiam apud Johannem:

"Pro illis Ego sanctifico Me Ipsum, ut etiam illi sint sanctificati in veritate; ut sint unum sicut nos unum sumus, Ego in illis (et) Tu in Me," (17:19, 21-22, 26);

ex quibus constat, quod conjunctio sit cum Divino Humano Domini, et quod sit reciproca, et quod sic et non aliter sit conjunctio cum Divino quod Pater vocatur. Docet etiam Dominus quod conjunctio fiat per vera Verbi, et per vitam secundum illa, (14:20-24; 15:7); hoc itaque est quod intelligitur per "habitabit cum illis, et illi populus Ipsius erunt, et Ipse erit cum illis Deus illorum."

(Similiter alibi, ubi eadem, verba: Jeremias 7:23; 11:4; Ezechiel 14:11; 1 Jeremias 24:7; 2 30:22; Ezechiel 11:20; 36:28; 37:23, 27; Sacharias 8:8; Exodus 29:45). 3

Quod per "habitare cum illis" significetur conjunctio cum illis, est quia "habitare" significat conjunctionem ex amore, ut constare potest ex multis locis in Verbo; etiam ex habitationibus angelorum in Caelo. Caelum est distinctum in innumeras societates, omnes inter se secundum differentias affectionum quae sunt amoris in genere et in specie; unaquaevis societas est una species affectionis, et ibi habitant distincte secundum propinquitates et affinitates illius speciei affectionis, et in una domo qui propinquissimi sunt; inde "cohabitatio," cum de conjugibus, in spirituali Sensu significat conjunctionem per amorem. Sciendum est, quod aliud sit conjunctio cum Domino, et aliud praesentia Ipsius; conjunctio cum Domino non datur aliis quam qui Ipsum immediate adeunt, praesentia reliquis.

脚注:

1. Ezech. pro "cap."

2. Jerem. pro "cap."

3. 45 pro "15"

  
/962  
  

圣经文本

 

Apocalypsis第21章

学习

   

1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.

2 Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.

3 Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus :

4 et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.

5 Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.

6 Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.

7 Qui vicerit, possidebit hæc : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.

8 Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.

9 Et venit unus de septem angelis habentibus phialas plenas septem plagis novissimis, et locutus est mecum, dicens : Veni, et ostendam tibi sponsam, uxorem Agni.

10 Et sustulit me in spiritu in montem magnum et altum, et ostendit mihi civitatem sanctam Jerusalem descendentem de cælo a Deo,

11 habentem claritatem Dei : et lumen ejus simile lapidi pretioso tamquam lapidi jaspidis, sicut crystallum.

12 Et habebat murum magnum, et altum, habentem portas duodecim : et in portis angelos duodecim, et nomina inscripta, quæ sunt nomina duodecim tribuum filiorum Israël :

13 ab oriente portæ tres, et ab aquilone portæ tres, et ab austro portæ tres, et ab occasu portæ tres.

14 Et murus civitatis habens fundamenta duodecim, et in ipsis duodecim nomina duodecim apostolorum Agni.

15 Et qui loquebatur mecum, habebat mensuram arundineam auream, ut metiretur civitatem, et portas ejus, et murum.

16 Et civitas in quadro posita est, et longitudo ejus tanta est quanta et latitudo : et mensus est civitatem de arundine aurea per stadia duodecim millia : et longitudo, et altitudo, et latitudo ejus æqualia sunt.

17 Et mensus est murum ejus centem quadraginta quatuor cubitorum, mensura hominis, quæ est angeli.

18 Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.

19 Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus :

20 quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.

21 Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

22 Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

23 Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

24 Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.

25 Et portæ ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic.

26 Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.

27 Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.