圣经文本

 

Exodus第9章:6

学习

       

6 Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die : mortuaque sunt omnia animantia Ægyptiorum ; de animalibus vero filiorum Israël, nihil omnino periit.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7503

学习本章节

  
/10837  
  

7503. ‘In equos, in asinos, in camelos’: quod significet intellectualia et scientifica veri quod fidei, constat ex significatione ‘equorum’ quod sint intellectualia, de qua n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6525, 6534; ex significatione ‘asinorum’ quod sint quae intellectuali inserviunt, ita quoque scientifica, de qua n. 5492, 7024; et ex significatione ‘camelorum’ quod sint scientifica in communi, de qua n. 3048, 3071, 3143, 3145; haec tria animalia significant illa quae sunt partis intellectualis, reliqua, quae ad armentum et ad gregem pertinent, significant illa quae sunt partis voluntariae. Quod partem intellectualem attinet, est illa quae recipit vera fidei, nam intellectus est visus internus qui illustratur a luce 1 caeli, et quantum illustratur, tantum appercipit, videt, et agnoscit vera 2 fidei, cum legit Verbum; inde est quod illi qui in perceptione veri fidei sunt dicantur intelligentes et sapientes, et quoque illustrati; quod intellectuale sit recipiens veri fidei, videatur n. 5114, 6125, 6222.

脚注:

1. spirituali

2. quae fidei in Verbo

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.