圣经文本

 

Exodus第9章:29

学习

       

29 Ait Moyses : Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum, et cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra :

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7541

学习本章节

  
/10837  
  

7541. ‘Quia vice hac Ego mittens omnes plagas Meas’: quod significet quod fieri posset ut omnia mala ventura in illos simul irruerent, constat ex significatione ‘plagarum’ quod sint mala, hic mala ventura usque dum in infernum prorsus conjicerentur, quare dicitur ‘omnes plagae’; et ex significatione ‘mittere’ quod sit irruere, plagae enim seu mala non a Jehovah seu Domino immittuntur, sed ab ipso mala irruunt; malum enim in altera vita poenam secum fert, et illam quasi in se habet, n. 696, 1 1967, 1857, 6559; inde est quod per ‘Ego mittens omnes plagas Meas’ significetur quod omnia mala 2 in illos irruerent.

[2] Secundum ordinem est ut una plaga sequatur alteram, et mali sic successive in infernum dejiciantur, quare dicitur hic quod fieri posset ut simul irruerent. Homo Ecclesiae, quia nullam cognitionem de statu vitae post mortem habet, credit quod homo post vitam in corpore, ilico vel in caelum elevetur vel in infernum conjiciatur, cum tamen hoc fit successive, tametsi hoc fit cum multa varietate quoad tempora et quoad status; apud bonos 3 , qui elevandi in caelum, separatur successive malum, et illi implentur 4 bonis secundum facultatem recipiendi acquisitam in mundo; et apud malos, qui conjiciendi in infernum, separatur successive bonum, et illi implentur successive malis, secundum facultatem recipiendi acquisitam in mundo. 5 Praeterea homo in altera vita 6 intrat novos status et subit mutationes; illi qui in caelum elevantur, et postea cum elevati sunt, perficiuntur in aeternum; qui autem in infernum conjiciuntur, et postea cum conjecti sunt, sustinent mala continue graviora, et hoc usque dum non 7 audent alicui malum inferre; ac postea in inferno manent in aeternum; 8 inde eximi nequeunt, quia alicui bonum velle non illis dari potest, solum non alicui malum facere ex timore poenae, remanente semper cupidine.

脚注:

1. 697, in the First Latin Edition.

2. The Manuscript inserts ventura.

3. The Manuscript inserts enim.

4. The Manuscript inserts successive.

5. The Manuscript inserts Et.

6. The Manuscript inserts continue.

7. The Manuscript inserts amplius.

8. The Manuscript inserts nam.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6559

学习本章节

  
/10837  
  

6559. ‘Et reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’: quod significet quod poena ideo immineat secundum meritum, constat ex significatione ‘reducere malum quod retribuimus illi’ quod sit poena secundum meritum, nam reductio mali quod fit alicui, est poena ex merito. Quomodo se habet cum reductione mali, seu 1 poenis ii, mundo spirituali, dicendum quia inde patet quis sensus internus horum verborum 2 est: si mali spiritus aliquod malum faciunt in mundo spirituum supra quod imbuerunt ex vita in mundo, adsunt ilico punitores et illos castigant prorsus secundum gradum quem transcendunt; nam lex in altera vita est quod nullus pejor fieri debeat quam in mundo fuerat; qui puniuntur, prorsus nesciunt unde castigatores illi sciunt quod malum sit supra quod imbuerunt, sed informantur quod talis ordo in altera vita sit quod ipsum malum secum poenam habeat, sic ut malum facti prorsus conjunctum sit cum malo poenae, hoc est, ut in ipso malo sit poena ejus; ac ideo quod secundum ordinem sit quod retributores ilico adsint;

[2] ita fit cum spiritus mali in mundo spirituum malum faciunt, at in inferno suo castigat unus alterum secundum malum 3 quod actualiter imbuerant in mundo, nam id malum secum ferunt in alteram vitam; ex his constare potest quomodo intelligendum quod poena ideo immineat secundum meritum, quod significatur per quod ‘reducendo reducet nobis omne malum quod retribuimus illi’. Quod autem attinet bonos spiritus, illi si forte male loquuntur aut 4 malum faciunt, non puniuntur, sed condonantur et quoque excusantur, nam finis eorum non est male loqui aut malum facere, ac sciunt quod talia sint excitata apud illos ab inferno, 5 sic quod non prodierint ex sua culpa; hoc etiam appercipitur a renisu illorum, et postea a dolore.

脚注:

1. poena

2. sit

3. vitae actuale

4. male

5. et quod sint contra illos; quod

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.