圣经文本

 

Exodus第9章:21

学习

       

21 qui autem neglexit sermonem Domini, dimisit servos suos et jumenta in agris.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7562

学习本章节

  
/10837  
  

7562. ‘Et timens verbum Jehovae e servis Pharaonis’: quod significet illa in mente naturali quae Domini erant, constat ex significatione ‘timens verbum Jehovae’ quod sint illa quae Domini sunt; per ‘timentem’ enim in sensu interno non intelligitur persona timens, sed res; quod in caelo idea personae vertatur in ideam rei, videatur n. 5225, 5287, 5434, idcirco per ‘timens verbum Jehovae’ intelligitur bonum et verum quae a Domino 1 ; et ex significatione ‘servorum Pharaonis’ quod sint illa quae mentis naturalis sunt; quod ‘Pharao’ sit naturale in communi, videatur n. 2 5160, 5799, inde ‘servi ejus’ sunt quae in naturali, seu quod idem, quae in mente naturali sunt; nam 3 quae in naturali sunt, ex quibus cogitat et concludit homo, constituunt mentem ejus. Quae, in mente naturali, Domini sunt et non Domini sunt, videatur infra n. 7564.

脚注:

1. The Manuscript inserts, illa sunt res quae per timentem verbum Jehovae significantur.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts illa.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.