圣经文本

 

Exodus第9章:18

学习

       

18 En pluam cras hac ipsa hora grandinem multam nimis, qualis non fuit in Ægypto a die qua fundata est, usque in præsens tempus.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7551

学习本章节

  
/10837  
  

7551. ‘Adhuc tu extollis te in populum Meum’: quod significet quia nondum desistit infestare illos qui in vero et bono, constat ex significatione ‘adhuc se extollere’ quod sit nondum desistere infestare; nam qui infestant credunt se dominari super illos qui infestantur, cum vident illos in angore et nondum liberatos, 1 tum se admonitos; et ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’, qui hic sunt ‘populus Meus’, quod sint qui ab Ecclesia spirituali, seu quod idem, qui in vero et bono, de qua n. 4286, 6426, 6637, 6862, 6868, 7035, 7062, 7198, 7201, 7215, 7223.

脚注:

1. et

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#6862

学习本章节

  
/10837  
  

6862. ‘Et nunc ecce clamor filiorum Israelis venit ad Me’: quod significet miserationem super illos qui ab Ecclesia spirituali, constat ex significatione ‘clamoris’ quod sit imploratio de ope, de qua n. 6801; inde cum dicitur quod ‘clamor venit ad Jehovam seu Dominum’, involvit simile ac ‘audire’; 1 quod ‘audire’ sit ferre misericordiae opem seu 2 miseratio, videatur n. 6852; et ex significatione ‘filiorum Israelis’ quod sint illi qui ab Ecclesia spirituali, de qua n. 6637.

脚注:

1. nempe

2. miserationem

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.