圣经文本

 

Exodus第8章:27

学习

       

27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem : et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#4936

学习本章节

  
/10837  
  

4936. Apparuerunt aliquoties qui baculos haberent, et dictum quod essent magi; sunt antrorsum ad dextrum longa via in cavernis profunde; qui magi perniciosiores fuerunt, profundius ibi reconduntur; illi sibi videntur cum baculis; etiam per phantasias plura baculorum genera formant, et credunt quod per illos possint miracula facere; putant enim vim baculis inesse, et hoc quoque inde quia baculi sunt quibus innititur dextra et brachium, quae per correspondentiam 1 robur et potentia sunt. Inde patuit mihi cur veteres attribuerunt magis baculos; veteres enim gentiles id habuerunt ex Antiqua Ecclesia repraesentativa, in qua baculi, sicut manus, significabant potentiam videatur n. 4876; et quia significabant potentiam, mandatum erat Mosi cum miracula ferent, quod extenderet baculum, aut manum, Exod. 4:17, 20; 8:1-16 [KJV 8:5-20]; 9:23; 10:3-21; 14:21, 26, 27; 17:5, 6, 11, 12; Num. 20:7-10 2 .

脚注:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.