圣经文本

 

Exodus第8章:20

学习

       

20 Dixit quoque Dominus ad Moysen : Consurge diluculo, et sta coram Pharaone : egredietur enim ad aquas : et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.

来自斯威登堡的著作

 

Arcana Coelestia#7448

学习本章节

  
/10837  
  

7448. ‘Et venit volatile noxium grave domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti’: quod significet quod falsa malevola ex undique apud illos erumperent, constat ex significatione ‘volatilis noxii’ quod sint falsa malevolentiae, de qua supra n. 7441; et ex significatione ‘domus Pharaonis, domus servorum ejus, et omnis terrae’ quod sint omnia et singula in naturali, de qua n. 7396, 7441, 7442, hic ex omnibus et singulis, seu ex undique, quia significatur quod falsa illa erumperent. 1 Quod ‘volatile noxium’ veniret domum, significatur proxime quod falsa intrarent ubi mala, et quod cum malis se conjungerent; sed quando falsa conjuncta sunt cum malis, tunc mala erumpunt per falsa; inde est quod per ‘venit volatile noxium domum Pharaonis, et domum servorum illius, et in omnem terram Aegypti’ significetur quod falsa malevola erumperent, et quidem ab undique.

脚注:

1. The Manuscript inserts Per.

  
/10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.